Latin
BIBLIOTHECAE HISTORICAE ANGLICANAE PARS III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 246
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ut enim inter omnes in confesso sit, singulas fere gentes a principiis sanae rationis, quae nullam mutationem agnoscunt, &divinarum legum partem constituunt, plurima praecepta mutuatas esse, ipsum tamen Systema Juris municipalis cujusvis populi, iisdem conversionibus aodeliquiis cum statu politico subjacuisse, negari pariter nequit. Tantas igitur legum vices si quis attente lustraverit, ad causas earum sagacem narem subinde adplicans, optimam demum atque utilissimam historiae partem suppeditaverit. Idem quoque emolumenti in patriam brevi derivatum iri conjicit Autor, reviviscente nunc inter populares antiquitatum Britannicarum amore, genioque eruditorum magis prono ad fontes legum vernacularum indagandos, quibus &speciminis &incitamenti loco, opulentam rerum hujus farinae materiem in septem capita congestam obtulit. Primum quidem de Proclamationibus, Mandatis Concilii sanctioris, aliisque Instrumentis publicis intra ambitum Curiae Regiae Palatiique Regalis; Secundum de Actis, Decretis, Diariis &c. utriusque Parlamenti; Tertium de Tabulis publicis Judiciorum Regalium, quae Westmonasterii habentur; Quartum de Comitiorum Provincialium, ac Sessionum, quae ab Irenarchis seu Judicibus criminalibus celebrantur, aliorumque Judiciorum inferiorum in Anglia &Wallia Commentariis; Quintum de Compilatoribus Legum, Annalibus ac Relationibus; Sextum de Judiciis Ecclesiasticis illorumque Commentariis; Septimum de Instrumentis alienstionis, Syngraphis aliisque Testimoniis, quae sub privatorum custodia delitescunt, inscribitur. Nobis in praesenti missis iis, quae indigenarum curiositatem magis exposcunt, nonnulla e tanto apparatu libare animus est, quae Lectoris, quantumvis extra orbem Britannicum constituti, palato apta noverimus. Pag. 2. seqq. ostendit, antiquos Reges sigillis, quibus Diplomata firmarunt, suam effigiem ab uno latere solio, ab altero equo insidentem semper exhibuisse, donec Richardus I insignibus armorum gentilitiorum, duobus scilicet leonibus primus uti coepit; quibus cum paulo post Johannes, jure Ducatus Aquitaniae, tertium superaddidisset, reliquos Reges ad unum omnes imitatores nactus est. Eduardus III, anno tertio supra decimum regiminis, avito δείγματι lilia Francica sociavit, duas arcolas illis in quadripartito scuto assignans, totumque interdum lemmate Equitum periscelidis, Honi soit &c.