Latin
BIBLIOTHECAE HISTORICAE ANGLICANAE PARS III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 245
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter non contentus instructissima supellectile historica, quam e monumentis vel profanis vel ecclesiasticis jam adornaverat, cujusque duo priores tomi, quorum primum mense Januario A. 1697, alterum sectione sexta tomi III Supplementorum recensuimus, eruditis indicium fecerunt; cum subodoraretur, quamplurima adhuc in legum voluminibus, commentariis publicis, ac nummis paulo antiquioribus recondi, quae neglecta historiam Anglicam magna splendoris sui parte mutilarent, de tertio tomo in lucem evulgando confilia secum iniit, eique ceu horreo refiduas spicas hinc inde collectas concredidit. In praefatione ergo civium suorum studia ad detegendas legum ac jurium, quibus utuntur, origines gravi paraenesi excitat, Polydorum Vergilium instar omnium in scenam producens, qui cum hospes esset in Historia legum Anglicarum, a creberrima cespitatione sibi cavere non valuit. Hinc Camdenum quoque, Cottonum, aliosque Viros cordatos, qui initio hujus seculi Londini Societatem illam Antiquariorum conciliare studuerunt, hanc imprimis operam subire voluisse refert, ut domesticarum legum antiquitates ex inveteratis fabularum sordibus in clariorem lucem protraherent. Perniciosa enim socordia detinebantur Leguleji fere omnes, ut quoties vocem vel consuetudinem paulo antiquiorem observarent, cujus origo in impressis statutis, commentariis aut manualibus ipsis enodata non exhiberetur, eam confestim sub rubricam Juris communis compingerent, praeclare secum agi rati, quod exstructo tam opportuno ignorantiae suae asylo, ab ulteriore indagatione sibi otiosis esse liceret. Nimirum Jus istud commune, ac si cum Palladio Trojano coelitus delapsum fuisset, non eandem cum reliquis rebus conditionem induissę, sed inconcussum semper mansisse comminiscebantur, adeo ut nec Romani, nec Saxones, nec Dani, vel Normanni, animadversa ejus aequitate summa, &dictamini rectae rationis per omnia congruente, quicquam circa illud immutare, aliasque leges subrogare, sibi integrum putaverint. Nonnulli vero, quibus delirare non concessum, appellationem Juris communis illi rhaprhapsodiae, quam e legibus praedecessorum suorum Eduardus Confessor compilavit, ac Gulielmus Conquestor enixis Anglorum precibus permotus, inspersis feudalibus legibus, postea confirmavit, tributum esse arbitrantur. His aeternitatem vel immutabilitatem si quis vendicare non erubescat, humanae profecto sorti eas prorsus eximeret, atque ad divinam originem nimis temere referret.