Latin
JACOBI TOLLII EPISTOLAE ITINERARIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 277
Unproofread scanNot analysed yet
Tollius autem pluribus haec illustrat exemplis, &inter alia a Potentissimo Electore relatum sibi inter sermocinandum fuisse memorat, Vandalos Regem habere gentilem, sed clanculum, cui tamen nec corona desit, nec sceptrum; huic illos annuum in capita tributum conferre singulos sestertios: illum sibi Regem aliquando oculis visum, juvenem corpore pariter &animo validum, quem cum attentius consideraret, atque id cuidam ejusdem gentis seniori, &sine dubio non minimae auctoritatis, esset animadversum, istum seniorem, ut sibi (Principi Electori) suspicionem illam demeret, Regi suo baculum impegisse, eumque ita, velut vile mancipium, abegisse, &c. Quin &de curiosis disseruisse, ut de conchulis, unde argentum purum excreverat; de lapidibus illis superius memoratis, ac certa serie inter Magdeburgum &Brandenburgum dispositis; quales quondam in Holsatia effodi curaverat Elector, ea mente atque suspicione, inventurum se aliquid ossium giganteorum, at nil reperisse, nisi numismata quaedam vetera. Posthaec Tollius exhibet carmen Belgica lingua conscriptum, quo natalem Electori gratulatus erat; profectusque Berolinum, insignem vidit bibliothecam, &in ea magnam Arabicorum Orientaliumque librorum (Sinensium maxime, advertente in notis p. 53 Henninio,) copiam; duos codices, quorum alter Graecus, duobus voluminibus Novum Testamentum complectebatur, absque accentuum notis perscriptus, alter versionem continebat Latinam Vulgatam antiquissimam, quo se Erasmus plurimo cum fructu usum, bis sua manu annotaverat. In nummis laudat studium eruditissimi &harum deliciarum intelligentissimi Begeri, refertque, plures quam ducentos, e sex septemve millibus selectos, iis se addidisse; &in his unicum illum, quantum hacTTTE