Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 278
Unproofread scanNot analysed yet
ACTA ERUDITORUM hactenus audire ac discere licuerit, Tnjanum, cum inscriptione, in imitatoris Hadriani nummo ab illustri Viro, Erechiele Spanhemio inprimis laudata: LOCUPLETATORI ORBIS TERRARUM. Hunc nummum amplius commendat defenditque Henninius in notis p. 13, 54, 55, praemissis quibusdam maxime eximiis, Electorali gazae a Tollio illatis: aureo nempe Julii Caesaris Dictatoris, cum Hirtii in aversa parte epigraphe; Aemiliano ex aere, Trienteque priscae ReiPorro notabilis est discursus Tollii cum publicae antiquissimo. Kunkelio de Lapidis Philosophici vera confectione, quam quidem experiri tunc voluit Noster; sed quod discedendi tempus aderat, jam fere peracti Lapidis materiam in plateam projecit, cujus facti velut ultrix Fortuna nunquam deinde reparandi erroris occasionem voluit concedere. Quibus grave monitum subjicit Henninius p. 55, addens, se semper Tollio auctorem fuisse, ne blandiretur amabilii ipse insuniae. Tollius autem aliis Ministris Electoralibus laudatis singularia quaedam ad Polonorum mores spectantia, quae ab eorum aliquo audiverat, adfert, prolixius ab Henninio ex optimis ejus gentis constitutionibus scriptoribusque asserta a pag. 56. usque ad 61. Nec spernenda Tollius Henniniusque producunt de lignis in lapidem mutatis, &fontibus nonnullis id efficientibus: sed mysteria chemica, a Tollio in pictura quadam Herculis Potsdami quaesita, ridet &ad myshologiae leges explicat Henninius. Claudit tandem Tollius, tam Potsdami, quam Electoralis remunerationis elogio. Epistolam III inscribit Gerardo de Vries, clarissimo Philosopho, cujus laudes in notis pag. 77 celebrans Henninius observat, eum magnum, &quo se ipse victurus sit, moliri opus, Lucretium. que commentariis Philosophicis illustraturum, additis Tollii emendationibus, collationibus ¬is postumis. De Wittenberga abjectius judicans Tollius, nihil eam habere, quod advenas alliciat, nisi famam nominis, emendatur ab Henninio, partim ob veneranda illic Germaniae eruditae decora, Schurtzfleischium, Kirchmayeros; partim ob alia non pauca visu digna, qua in re Carolus Patinus in Epist. Itiner. Gallice editis ipsi viam monstrare potuisset. Nostram vero Lipsiam prolixius commendat Tollius, una cum bibsiotheca Academica &Senatoria, virisque nonnullis doctis, inprimis desideratissimis Collegis nostris, Joach. Fellero, Frid. Bened. Carpzovio, &superstite adhuc Joan. Gothofredo Herrichio. Nec pauca confert Henninius pag. 77. seqq. tam de MSS.