Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 292.13
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem in Epistola tertia, commate statim primo, Gaji nomen occurrere, quem Macedonem fuisse notum sit, sed ipsum tamen ex parentibus Judaeis ortum traxisse conjicit. Quod tandem attinet ad Judae Epistolam, nihil &in hac offerre se existimat, quod de certa aliqua natione magis, quam de reliquis populis omnibus intelligi possit. In secundo Libro septimum sigillum Apocalypticum exponit, TEVITE MENSIS JULII A. MDCC. &ad istud non silentium modo semihorii, sed &singula, quae Apoc. VIII. 1. 2. 3. 4. 5. legantur, referenda esse arbitratur. Depingi autem ibi censet statum Ecclesiae ultimis temporibus, sive regnum Christi gloriosum sub septima &ultima periodo futurum.