Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 293
Unproofread scanNot analysed yet
Christum namque tanquam egregium Sacerdotem praefigurari per Angelum, qui thura in altari aureo obtulerit, prunasque ab eodem collegerit, socium aliquem alium haud adhibens; sic enim &istum solum ultima periodo Ecclesiae suae curam habiturum, solum pro ea intercessurum, solum Sanctorum preces Deo oblaturum, reliquaque omnia, quae heic natrentur, peracturum. Ignem in terram projectum ad dona Spiritus Sancti sub ultimis Ecclesiae fatis abundantissime effundenda; voces, &tonitrua, &fulgura, &terrae motus ad Evangelii praedicationem universalem ultimis temporibus futuram; eodemque modo dicta ibi alia ad scopum plane similem accommodat. Cum autem Spiritum Sanctum ubique respexisse arbitretur ad mores, ritus, consuetudines circa oblationem thymiamatum in templo, ad aromata, &quidem multa, &data Angelo sive Sacerdoti suffitum offerenti, ad silentium, ad preces, &ad voces, &plures quidem, quae fiebant in templo tempore thymiamatum; ad Angelos, nempe ad Sacerdotes, Levitas, &Israëlitas, qui ore &tubis laudes Dei, soluto suffitu, canebant; ad altare, ad ignes in altari inde desumptos, &in terram cadentes, ad tonitrum, fulmina, fulgura, ad motus, atque alia, quae tunc animadvertebantur, &ad varia vasa sacra, quae adhiberi solebant, idcirco singula haec, prout ad sensus quoque literalis ductum spectanda sunt, ex omni antiquitate Judaica latius describit, ac insuper praecipua vasa, o maxime vero thuribulum male hactenus a pictoribus, ut ait, delineatum, &pejus ab autoribus descriptum, ex opere Talmudico ac numismatibus quibusdam, in tabellis aeneis conspiciendum dat. Liber tertius sanctitatem Summi Poncificis Jesu Christi dignis effert laudibus, utque Pauli de eadem testimonium Hebr. VII, 26. allatum eo capiatur melius, justam de Pontifice maximo Veteris Testamenti commentationem instituit. Postquam enim Autor de distinctione Sacerdotum eorumque sanctitate &perfectione generatim, quinimo &de sanctarum in populo Judaico rerum personarumque aliarum praeeminentia disseruit, superantem multum reliquos Sacerdotes omnes Summi Pontificis sanctimoniam declarat.