Latin
ALETTER OFDR. WALLISTO DR. SLOAN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 312
Unproofread scanNot analysed yet
Perks, in quantum inter se conveniant, aut ab invicem differant; deinde etiam ostendam, quomodo per alterutram harum dividi possit Lunula, in quacunque data proportione. Dnus Tschirnhausen, demittens ex E ad AB perpendicularem EL, determinat triangulum ALC aequale portioni ADE. Hoc concesso: dividere Lunulam possumus quacunque data proportione. Si dividamus AB ad L in tali data proportione; CL (propter communem altitudinem) in eadem proportione dividet triangulum ACB (quod aequale est toti Lunula) Et LE, ipsi ALB ad rectos angulos insistens, determinabit punctum E; a quo si ducatur recta EC ad C, haec, ad DE, dividet Lunulam in eadem proportione. Dnus Perks, ad EDC ducens perpendicularem AF, semiquadratum AFE aequale demonstrat propositae portioni ADE; quod semiquadratum est similis similiterque sita figura ad AE; ut ABC ad AB. Atque adeo (quia similes figurae sunt in duplicata ratione suorum laterum respectivorum) si AE ita inscribamus, ut quadratum ab AE sit ad quadratum AB, in tali data proportione, Lunula ad DE divisa erit, prout requiritur. Atque hoc obtinebit (si debite applicetur, prout diversi casus requirunt) utut E (continuato Semicirculo) ponatur ultra B. Nihilominus enim similes figurae erunt in duplicata proportione respectivorum suorum laterum; &CETCDF DE. Atque id etiam multo amplius perfici potest. Omitto hoc, ne taedio sim, applicare singulis partibus systematis, a Dn. Gregorio aut Dn. C swell, considerati. Multo minus laborem sumturus sum contemplandi Solida, quae conversione ejus, aut partium suarum fiunt, circa datum axem (ex. c. MN, aut AB, aut AC, aut BC) cum ipsorum superficiebus ¢ris gravitatis; quemadmodum alibi feci pro Cycloide, Cui otium ad id suppetet (idque tanti aestimabit) id praestare potest methodis, illi similibus, quam pro Cycloide adhibui.