Latin
SAMUELIS STRIMESII, THEOLOGIAE DOCTORIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 313
Unproofread scanNot analysed yet
SAMUELIS STRIMESII, THEOLOGIAE DOCTORIS Professoris in Ecclesia &Universitate Francofurtensi, Critica Concionatoria, cum appendice quadruplici de Gratia Dei universali &particulari. Francofurti ad Viadrum, apud Joh. Völckerum, 1700. in 12. Plag. 7. IN suppeditandis artis Concionatoriae regulis (quas Homiletices Studiosis merito commendamus,) dum occupatur Maxime Reverendus libelli hujus Autor, uberiorem paulo excursum instituit ad doctrinam de Gratia universali &particulari; occasione quidem usus adhortatorii &consolatorii, quorum illum universalem, hunc particularem Dei Gratiam supponere perhibet. Monet vero universalem illam tum objectivam esse, Christi nempe mortem atque meritum, tum subjectivam, seu potentiam in Christum credendi, hujusque mortem ac merita sibi applicandi. Particularem contra nequaquam absolute talem omnisque distributionis incapacem esse, sed universalitate potius quadam certa pollere pronunciat, unde aParticularem enim Gratiam, lias universalis accommoda dicatur. uti particularis sit respectu hominum lapsorum simpliciter consideratorum, ita respectu credentium universalem dicendam venire asserit. Quemadmodum ergo ex universali Gratia certus esse queat auditor, quod viribus a malo abstinendi &bonum peragendi minime destituatur: ita ex particularis Gratiae hypothesi quemlibet fidelem isto erigi contendit solatio, quod &ad ipsum divina utique benevolentia pertineat. Nec obstare putat, quod objicias, saltem fidei deliquium passis, itemque convertendis adhuc sed nondum conversis, nullum isto pacto applicari posse solatium: hos ipsos namque duorum ait fore generum, vel tales, qui peccatorum suorum onere pressi levamen anhelent, sicque spiritualiter esuriant ac sitiant; vel tales, qui Gratiam Divinam aspernentur, deque ea parum sint solliciti. Posterioribus quidem non consolatorium, sed adhortatorium potius applicari debere usum; verum prioribus palam ob oculos ponendum esse innuit, quod falsa animi persuasio haec nunquam esse possit, Christum omnes vere contritos, veriaeque cupidos homines redemisse, utpote quae extantissimis Christi, quem ipsam fateri veritatem fas sit, testimoniis innitatur.