Latin
WOLFERDI SENGUERDII, PHILOSOPHIAE IN ACADEMIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 323
Unproofread scanNot analysed yet
utriusque enim poëmate patere existimat, quam diversa auctores Virgilium quippe quieti &sedati animi propensione fuerint. temperamenti; Homerum fuisse acrem, impetuosum, spiritu abundantem: illum proprietate meditationum quidem &ornamentis verborum excellere; hunc rapi cogitatione, licentia vero tum numeri tum expressionum, quantum lingua atque aetas patiebantur, non inepte uti: Homeri inventionem latius patere, Virgilianam constringi magis; quin &Virgilii Aeneida alteram velut Iliadis partem constituere, pluribus docet. Etsi itaque non inficietur, ipsam narrandi formam Virgilio soli deberi, eumque Homero, si expressiones elegantes &ad numerum aptas spectemus, si minus anteferri, aequiparari saltem posse; inventione tamen illum longe Homero posteriorem esse censet. Ceterum quoniam alter, ut vel ex dictis patet, cholerico-sangnineus, alter phlegmatico-melancholicus esset, idcirco utrumque probat cum in formanda, tum in exequenda fabula temperamento suo institisse. Inde enim, ut de Heroë videamus, quem primo curat Epicus, Achilles Homero est impiger. iracundus, inexorabilis, acer; Aeneas contra Virgilio patiens, circumspectus, providens est, hostium miseretur, voluntati Deorum acquiescit, quo fata trahunt, retrahuntque. Tum vero plus ait Noster vigoris in actione Homeri, quam Virgilii spectari, neque unquam remittere ab impetu Homerum, festinato gradu ad majora continuo raptum. Cui adeo transferendo etsi otia interponenda saepius sibi fuisse fateatur, ne spiritus nempe perpetua agitatione labefactarentur, majori tamen voluptate Homeri quam Virgilii quoscunque versus abs se transferri asserit. Inde Ovidium quoque cum Chaucero poëta Anglo admodum vetusto comparat, &utrumque ait patriam linguam percoluisse, utrumque fuisse ingenuum, festivum, amantem, utrumque Philosophiae, Philologiae. Astronomiae operam dedisse; facilem utrique esse dictionem, sed neutrum propriis inventis multum excellere: Ovidium quippe Graecorum fabulas descripsisse, Chaucerum Italorum sui temporis posmata in suum usum convertisse; aliqua tamen Chaucerum invenisse, Ovidium, quantum constet, nihil prorsus.