Latin
WOLFERDI SENGUERDII, PHILOSOPHIAE IN ACADEMIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 324
Unproofread scanNot analysed yet
Neque minus praestare Chaucerum in affectibus atque actionibus personarum ad vivum describendis, atque ipsa verborum simplicitate, cum natura rerum minus saepe ferre videatur verborum &sententiarum flexus, quales apud Ovidium ubique ferme offendas. Quid quod Chaucerum eodem loco Anglis habendum putat, quo Graeci Homerum, &Virgilium Romani habebant? Neque enim vel ubi desinendum, cum plebe poetarum nescivit, vel naturam supergressus est, ut nimis poëta ex sententia Catulli videri posset; in characteribus vero personarum describendis parem habuit neminem. Quod si vero numerus durior neque sibi per omnia aequalis quempiam offendat, is tempori errores illos tribuat, quo nimirum poësis etiamnum in cunis erat. Quippe primus linguam Anglicam a Provinciali, cui erat tum permista, studiose separavit Chaucerus, ut exinde familiam duxerit inter poëtas Anglos; quippe Spencerus quoque, ducentis post annis, sibi visus est Chauceri anima agitari, cujus deinde, ut Poëtarum quoque stirpes sunt, natum se professus est Miltonus, ut Wallerus Fairfaxii. Quin &Noster, ut in iisdem, in quibus Chaucerus quondam, studiis versatus fuit, ita ad idem carminis genus ferri se praecipua quadam propensione fatetur, eoque vitio sibi verti nequaquam posse censet, quod in Chaucero nova quasi veste induendo alia resecaverit pro lubitu, quaedam &assuerit. Attamen nec omnia ejus opera perpolienda sumpsit, verum in quibus lascivior fuerat, intacta reliquit, &si in haec quoque nequiora quaedam irrepserint, totum hoc indictum vellet. Qua occasione ingenue fatetur, se multis antehac procaci carmine offensioni fuisse, sed vere nunc dolere, &ad culpam pro virili corrigendam paratissimum esse. Ceterum gratulatur Chaucero de fato feliciori, quod post tantum intervallum ejus reviviscat memoria. Namque nuntiatum sibi ait in Gallia Foeminam doctissimam de Scudery, jam seniorem, auctori huic in Gallicam linguam transferendo nunc incumbere. Unde colligit, jam olim Chauceri poëmata in linguam veterem Provincialem fuisse traducta; nam ut obsoleta Anglica intelligi a foemina Galla credat, adduci non potest. Quod porro ad Boccacium, illum quidem ab aliis, ab illo multa Chaucerum mutuatum asserit; utrumque vero fuisse ejusdem ingenii, eorundemMENSIS JULII A. MDCC.