Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 331
Unproofread scanNot analysed yet
Muhammedanorum fidem scilicet vi atque gladio, Christianorum vero absque violentia ulla fuisse propagatam; illam barbaro seculo inter rudes &stupidas gentes, hanc vero eo tempore, quo artes maxime florebant Athenis atque Romae, radices egisse. Quakeros Christianis longe inferiores numero esse, nec mirum videri, quod istorum doctrina tam brevi tempore tanta incrementa ceperit, cum Quakerismi auctores non novam religionem condere, veluti Christianismi duces, sed Christianam solum expolire videri voluerint: Quakeros non tot, quot Christiani pertulerunt, persecutiones passos fuisse, eosque plurimum commodi atque utilitatis in vita civili ex sua religione percipere, quod de primis Christianis dici nequeat. Quarto non leve pro nostra religione argumentum esse inquit, quod tot vaticinia in N. T. exhibita eventu fuerint comprobata, quod absque singulari Numinis cura fieri non potuerit. Quinto vero tot fulcris niti religionem Christianam ait, quot miraculis ipsa &Christi ac Apostolorum tempore, &sequenti aetate illustris reddita fuerit; quorum exempla &ipse profert, &lectorem ad Cl. Dodwelli Dissert. II in Irenaeum remittit. Sextum argumentum a praestantia praeceptorum atque doctrinae Christianae religionis deducit, qua eam omnes reliquas anteire, in secunda Collationis parte se ostendisse non modo memorat, sed etiam sententiam suam tum ex theoreticarum tum practicarum Christianae religionis partium consideratione denuo probat. Septimo veritatem religionis Christianae facile adparere dicit, si ceterae cum ipsa comparentur: tunc enim videri, eandem minime futilibus atque absonis opinionibus, ut quidem reliquas, conftare. Octavo arguit, vel propterea Christianorum doctrinam reliquis praeferendam, quod ea hominum vitam vel maxime emendet; quanquam enim nec inter Christianos vitis vitia penitus exulent, eadem tamen nec tam magna nec tam crebra esse, veluti forsan inter Gentiles soleant, demonstrat. Cum vero iste Philologum adhuc vexet scrupulus, num hodierna Christianorum religio eadem sit, quae ab Apostolis tradita fuit, &hunc ei Credentius eximit, atque Nono eandem, non aliam, nostram doctrinam cum illa Apostolorum esse, varie &inprimis antiquorum auctorum testimoniis evincit.