Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 332
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem hortatur Philologum, ut virtutibus studens voluptatesque fugiens, non quaevis Divina ad rationis mensuram metiatur, non jocis atque facetiis tantum indulgeat, non statim de Christiana religione male cogitet, si non quaevis dubia, quae circa illam proferri possint, accurate solvere queat, &inposterum infidelium societatem evitet. Quae cum Philologus grato animo agnovisset, abit huicque Colloquio finem imponit. SUCCINCTA SUCCINI PRUSSICI HISTORIA ET DEMONstratio. Auctore PHILIPPO JACOBO Hattmonns Phil. &Med. D. Professore Medicina Extraordinario, S. R. I. Natura Curiosorum Collega. Berolini, apud J. M. Ruͤdiger /1699. 4. Plag. 6. IN sex potissimum sectiones dispescere praesentem tractatum placuit Autori celeberrimo, ita ut in prima regiones, in quibus per universum terrarum orbem succinum generatur, vel generari perhibetur, evolvantur; in secunda matrix succini vera ex ligno fossili constituatur, modusque quo generatur idem, demonstretur; in tertia ipsa succini substantia, &quae in eadem apparent, aut ipsi adhaerent, vel includuntur, considerentur; in quarta, ad quam alassem illud sit referendum, determinetur, " modis a reliquis differat mineralibus, edoceatur; in quinta non solum succinum, verum etiam ejus matrix lignea, aliaque litoris Sudavici mineralia Chymico &Pharmaceutico examini subjiciantur; in sexta denique, quomodo prudentia civilis succinum in rem suam vertat, excutiatur. Initio quidem, quanquam celebre succini nomen, pluribus ante Christum natum soculis, apud Scriptores Graecos, Philosophos aeque ac Historicor &Poëtas fuerit commemoratum, eorum tamen Auto VI. MENSIS JULII A. MDCC. Autor noster non subscribit opinioni, qui existimant, in Africa Hesperidum hortos, Aegyptum, Aethiopiam, Numidiam; in Asia Indiam &Arabiam regiones succiniferas fuisse: nec recentiorum admittit auctoritatem, qui succinum Orientale ex Asia, Africa, &America afferri perhibent; non quod naturae impotentiam illis in locis accuset, sed quod certiora saltem hac de re monumenta desideret.