Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 335
Unproofread scanNot analysed yet
Posthaec facta variarum, sub quibus rudes glebae cernuntur, specierum, concretorumque succinis adhaerentium mentione, animalcula hisce inclusa altius rimatur, dicitque, insecta, si tempestatum aut hyemis injuria compellantur in latebras &cavernas, inibique somno sepulta delitescant, a liquore bituminoso in succini matricem, tanquam horum dormitorium, destillante implicari &obtegi, &si a calore subterraneo excitentur, vel viva a fluore bituminoso irretiantur, nullum invenire effugium; hinc ista praecipue insecta, quae cavernas in dormitoria eligunt, succino inclusa esse: perfectiora vero animalia, ut ranas, lacertas, pisciculos succino nunquam, nisi per artis fallacias, condita deprehendi. Casu haud absimili, quaecunque ex plantis, ut semina, muscum, cortices, ligna, festucas, mineralibusve, ut vitriolum, ferrum, pyritem, armaturam auream &argenteam, succinum complectitur, dum in matricem illapsa sunt, a fluore bituminoso obsideri, atque occupari existimat. Aquearum vero guttarum intra succinum occlusarum eam dicit rationem: uda scilicet matrice a calida bituminosa exhalatione obsepta, aquam intro compulsam a calore subterraneo consumi nesciam, ob copiam circumstantis bituminosi laticis nullam rimam, qua difflueret, invenire; praecluso itaque exitu, captivam se includi passam esse. Quid sit succinum, determinaturus Hartmannus, hoc non inter metalla, cum nec ductile sit, nec liquabile; nec inter terras aut salia, cum terris arctius cohaereat, &salibus sit pinguius, utrisque etiam humidius; nec inter bitumina &sulphura, cum sit nimis durum atque solidum: sed inter lapides ratione duritiei, inter gemmas ratione splendoris collocat; ipsiusque vim levia corporisque humani humores attrahendi, oleosis particulis adscribendam depraedicat; odorem, saporem, colorem &succini levitatem, quibus a plerisque gemmis differt, collaudat; ususque medicos, quibus tam citra quam per praeparationem artis pharmaceuticae corpori nostro inservit, recenset; prae reliquis balsamum suum succineum, in quo remotis terrestribus graveolentibus partibus, volatiliores atque delicatiores amicissimo fluoris nexu cohaerent, nullo alieno 336 ACTA ERUDIT. MENS JULII AMDCC.