Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 336
Unproofread scanNot analysed yet
alieno in societatem admisso, commendat, ceu medicamentum omnia, quaecunque a succino crudo aut arte quomodocunque praeparato expectari possunt, citius, tutius, &jucundius praestans. Sed intimiorem quoque suctini analysin docet, modumque sal, oleum, infusionem, tincturam &magisterium succini parandi tradit. Demum &matricem ligneam destillationi &examini docimastico subjicit, atque vitriolum Prussicum non cum cupro sed cum marte sociatum, terram corticosam ejusdem esse naturae cum ligno fossili, flavam vero ad martem inclinare &vitriolici quid traxisse advertit. Qua ratione prudentia civilis in rem suam vertat succinum, tradens Autor, munia recenset, quae circa succinum colligendum &vendendum administratorem, litoris equites, servos Camerae &c. obire decet. Porro quantum lucri fisco aeque ac privatis apportet succinum rude &elaboratum, breviter determinat. Denique qua ratione illustre succinei operis Musaeum, cui omnium, quotquot Europaeus orbis celebrat, gazophylaciorum splendor cedat, exstrui &adornari possit, delineat.