Latin
LIBRI NOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 343
Unproofread scanNot analysed yet
gnovisse, quam deinceps ejus doctrinam esse pernegarint, eo quod Societatis haec ita juberent commoda. Ceterum licet hoc institutum Jesuitarum, &aliis ex ipsa Societate, &Philippo II quoque Hispaniarum Regi admodum displiceret, Pontifices quoque in viam eos revocare anniterentur, in varias tamen se vertendo partes, &obsequium erga Pontifices verbis prae se ferendo, eorum autem jussa nunquam sincere exequendo effecisse, ut eodem res maneret locol, nec unquam pristinum in illorum scholis locum Thomas recuperaverit. Et sane fructum novae hujus constitutionis mox apparuisse, Auctor autumat. Leonhardum enim Lessium &Johannem Hamelium, Theologiae in collegio Societatis, quod Lovanii est, Professores A. 1585 &1586 ejusmodi defendendas suscepisse propositiones, quas ab Academia Lovaniensi damnari atque proscribi oportuerit. Lovaniensi autem Academiae Duacensem etiam accessisse, &utrique Belgii Praesules suffragatos fuisse, Auctor refert, qui &dissidium hinc inter dictas Academias &Societatem Jesu ortum uberius prosequitur. Prolixum nimis &contra instituti nostri leges foret, si haec omnia ex eo repetere vellemus; judicium tamen, quod de Trevirensi &Moguntina Academia hac occasione Auctor fert, non possumus praeterire. Geminis, inquit, Academiarum (Lovaniensis &Duacensis) censuris petiti, desperatis rebus consulendum Jesuitae judicarunt. Academias Trevirensem &Moguntinam concitarunt in suae doctrinae qualecunque praesidium: obscuri certe nominis Academias, in quibus non triduo, ut de causarum patronis ajebat Tullius, sed uno mane Doctores Theologi fabricantur &c. Ceterum licet Sixtus V Pontifex per Nuntium Apostolicum lites hasce componere anniteretur, causaque Romam advocata utrique parti silentium imponeret, Duaci tamen mox recruduerunt, Societatis Professoribus falsis, ut Auctor ait, criminationibus &Academiam &Nuntium Apostolicum circumvenientibus. Prolixius haec edisserit, &censuram quoque Lovaniensem contra aliorum criminationes defendit, de Innocentio quoque XI &XII Belgicas censuras approbantibus, verba multa facit, quae omnia tamen nobis sicco praetereunda sunt pede, cum graviora restent, quae nostram sibi deposcant industriam. Praeludia fuerunt ea omnia, de quibus diximus, futuri certaminis a Ludovico Molina, edito Concordiae libro excitandi. Hunc vero in Lusitaniam se contulisse memorat, ut jampridem animo conceptos errores eo tutius ibi in lucem proferret; quod in Hispania non licuerit, eo quod placita ista a Molina in scenam producta, a Cardinale Caspare Quiroga, Archiepiscopo Toletano ac supremo fidei Quaesitore, ceu erronea damnata essent.