Latin
LIBRI NOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 344
Unproofread scanNot analysed yet
Opportune admodum autem Molinae accidisse, quod supremi Lusitaniae Inquisitoris officio eo tempore functus sit Cardinalis Albertus Archi-Dux Austriae, Rudolphi Il Imperatoris frater, quippe qui singularem erga Societatem Jesu amorem a matre velut haereditario acceperit jure. Ludovicum Molinam insuper libro nomini ejus inscripto gratiam Alberti captasse, facileque adeo libertatem opus suum promulgandi impetrasse, cum unius solum censoris Bartholomaei Ferreirae approbatione esset munitum. Vix quidem huncce Molinae foetum aspexisse lucem, cum Dominicus Bannes errores Molinae detegeret, demonstraretque, proscripta ab Inquisitione Castellana in hoc opere recudi placita: ast Molinam auctoritatem Castellanae Inquisitionis derisisse, data responsione, Inquisitionem Castellanam non esse extra errandi periculum constitutam, ut Concilium aliquod generale, seque legibus ejus, quamdiu in Lusitania versetur, nequaquam obstringi. Sustinuit, inquit Auctor, responsionis audaciam Principum gratia. Albertum enim Cardinalem tum Matris precibus, tum suo ipsius, quo Societatem prosequebatur favore, tum aliis etiam causis, ad causam Molinae approbandam tuendamque inductum fuisse. Haec ita porro exsequitur Auctor, ut ostendat, nullam Jesuitas habuisse causam ob istam Lusitanicae Inquisitionis approbationem sese jactandi. Esse quidem nonnullos, qui Bartholomaeo Ferreirae Johannem de las Cuentas, Castellanae provinciae Ordinis Praedicatorum Provincialem, Molinae approbatorem adjungant, sed hosce magnopere falli, haud perfunctorie demonstrat. Ceterum Ludovicum Molinam suum de Concordia liberi arbitrii cum gratiae donis librum, intra breve tempus variis typis edi curasse observat, ipsasque editiones indicat. Sed addit, in singulis sane editionibus mutatum aliquid ab eo fuisse; id quod Molinae defensoribus opportune admodum acciderit, in Congregationibus hanc ob causam institutis, ad Auctorem defendendum, Docet mox ad hanc, mox ad aliam editionem provocantibus. porro vix Molinae librum prodiisse, cum inventae scientiae mediae famam apud suos obtineret, ut ipsius etiam nomine vocati sint, qui hanc sententiam defendendam susceperint: sed Petrum tamen Fonsecam, hanc quippe gloriam illi invidentem, gravissimam ei movisse litem.