Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 349
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec nihil reponere ausum Bellarminum, etiamsi Pontifex pergeret, ostenderetque, Pelagianos gratiam interioris inspirationis ac illuminationis non secus ac Molinistas admisisse. Postea tamen epistolam scripsisse ad Pontificem, in qua non tantum, quae de interioribus inspirationibus ab eo sibi objecta erant, diluere, sed etiam denuo Concilii injicere mentionem, &ejus ad hanc litem componendam necessitatem urgere, ausus fuerit. Et eam quidem, ex Italico idiomate in Latinam linguam conversam, integram hic Auctor exhibet. Cum vero &hac ratione nondum ex voto ad rei summam proficerent Jesuitae, per litteras commendatitias flectere ad suas partes Pontificis animum, ut porro Auctor commemorat, annisi sunt. Datae itaque hunc in finem litterae sunt a Johanne Borgia ad Clementem VIII, a Petro Ruiz Rectore Complutensis Academiae ad Cardinalem Arragonium, quibus &Theologorum Complutensium, Senatus Lusitanae Inquisitionis, tredecim Theologorum Academiae Herbipolensis, aliorumque, Ducis item Bavariae &aliorum Germaniae Principum epistolae accessere: quibus tandem irritatus Pontifex, Generalem Societatis objurgavit, quod summo veritatis &Ecclesiae damno, favoris &gratiae viam tot artibus iniissent. Eodem tempore &libros submisisse Societatis Patres Auctor ait, quorum auctores coelesti se lumine perfusos, &Molinianae sententiae veritatem divinitus se edoctos, mentirentur; cujus generis fuerit liber Parisiis A. 1601 typis editus, sub hocce titulo: Tractatus de Praedestinatione, in Scripturam S. &veram Evangelicam lucem, divina mediante gratia, ab idiora Ferdinando de las Infantas, Presbytero Cordubensi compositus, &extra omnem praetensionem, ipsi vera luci Christo Dei filio, à quo accepit omnia, dicatus.