Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 350
Unproofread scanNot analysed yet
Auctorem enim hujus libri se finxisse idiotam, sed a Deo derepente per revelationem edoctum, quaecunque in eo tractabantur, interim in eo totum fuisse, ut Moliniana atque Pelagiana dogmata defenderet &inculcaret. Refert Auctor &allas revelationes hunc in finem fictas, de quibus quicquam addere necesse non est. Post tot itaque maximam partem frustra susceptas molitiones, ad avertendam definitionem hoc unum adhuc superfuit, ut Pontificiam auctoritatem ipsam in dubium vocarent, ut quicquid tandem ab ea de controversis quaestionibus sanciretur, declinari facile posset. In Academia itaque Complutensi inter propositiones quae ad disputandum a quodam proponebantur, hae quoque fuere: Non est de fide, hunc numero Papam, exempli gratia Clementem VIII, esse verum Papam: Major pars Patrum in Concilio, adhuc ante confirmationem summi Pontificis, est infallibilis veritatis. Elapsis diebus aliquot, ita Auctor pergit, caedem illae assertiones in Patrum Societatis collegio propugnatae sunt, praeside Gabriele Vasques, eo duntaxat adhibito temperamento, quod Clementem VIII in exemplum non adduxissent. Quo animo Pontifex hosce ausus acceperit, conjectura quilibet facile assequi potest: sed ea tamen Patrum Jesuitarum fuit felicitas, ut Romanus Pontifex Clemens VIII hanc Doctorum Complutensium ac Jesuitarum causam ad Hispaniensem Inquisitionem transmitteret. Carceri quidem mancipati sunt Jesuitae sententiae hujus defensores, spesque maxima facta erat Pontifici, quod gravissima poena in eos animadversuri essent, ad quos ejusmodi rerum spectat dijudicatio, sed promissis, ut Auctor docet, minime responderunt facta. Generalem enim refert Inquisitorem, precibus undiquaque lacessitum, imo ab ipso Rege per transmissam schedulam rogatum, Jesuitas carcere detentos libertate donasse, nulla delicti soluta poena. Aegerrime haec omnia tulisse Pontificem, cui tamen, quod Regem ipsum incaute circumventum, &huic negotio implicitum videret, poena delinquentium in opportunum tempus differenda fuerit, propositionibus ipsis interim a Romana Inquisitione ceu erroneis &totius Catholicae fidei fundamentum Sedisque Apostolicae auctoritatem subvertentibus, damnatis. Ast ortam hanc ob causam novam Jesuitas inter &Fratres Praedicatores litem fusius Auctor prosequitur, BanIIEE. MENSIS AUGUSTI A. MDCC. Bannesium namque Ordini Dominicanorum addictum Pontificiae auctoritatis impugnatae rerum egit Michael Vasques de Padilla, ac fi is propugnatam a Jesuitis Complutensibus propositionem suis primum Commentariis defendisset: qua de re certior factus haronius Cardinalis a Vasquesio, rogatusque est, Pontifici ut hoc significaret.