Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 351
Unproofread scanNot analysed yet
Ast Baronius, inspecto prius Bannesii loco, deprehendit, multum ejus sententiam discrepare ab opinione Jesuitarum Complutensium, quippe qui duntaxat doceat, id non esse de fide per se primo &immediate revelatum, licet non neget, id esse de fide secundo, uti in scholis loquuntur. Non ergo Pontifici id indicavit, qui tamen aliunde haec edoctus Baronio dixit, ne dignum quidem esse Vasquesium, cujus literis respondeat. Bannesius itaque, cognito litis exitu, cum aliis Dominicanis disputationes varias pro confirmanda Pontificis auctoritate habuit, quibus cum alia ratione obviam ire non possent Jesuitae, itidem pro auctoritate Pontificis scripserunt, ita tamen ut Bannesium perstringerent, ac si nimis jejune hac de re scripsisset. Mortuo tandem Clemente VIII, scenaque adeo mutata, rursus, si Auctori credendum, Jesuitae mutarunt sententiam, &in disputatione quadam Barcinone die 4 Jan. A. 1666 habita, has propositiones defenderunt: de fide debebamus credere, Clementem VIII fuisse rite electum ac verum Pontificem: certitudine vero morali, Paulum V esse verum Pontificem. Sed nolumus plura addere, ut de reliquis libris vel tria adhuc subjicere verba queamus. In tertio itaque libro quintam causae cognitionem, &quid Lib. III. in ea ab A. 1602 ad A. 1605 coram Clemente VIII, Cardinalibus, Inquisitoribus aliisque Censoribus deputatis actum sit, edisserit. Sexaginta &octo Congregationibus haeccognitio fuit absoluta: quid in singulis actum sit, ex Auctore cognoscere licet. Multa hic se offerunt lectu digna: sed unicum saltem afferemus. De Gregorio scilicet Valentia, Jesultarum praecipuo in hac cognitiune defensore, narrat, eum ausum esse, ipso praesente Pontifice, quaedam Augustini verba depravare, ut ejus cum Molina consensum demonstraret. Inauditam petulantiam, ut vocat, a Lemosio statim revictam, minacique vultu a Clemente VIII repressam fuisse: Gregorium autem tanto pudore fuisse suffusum, ut mentis vertigine captus in terram concideret: id quod exLemosii Diario prolixius Auctor enarrat.