Latin
AN EXPOSITION OF THE THIRTT NINE ARTICLES OF
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 357
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam autem Regia autoritate articuli publicati sint, neutiquam tamen Reges Angliae sibi arrogare autoritatem de rebus fidei judicium decretorium ferendi, aut controversias Theologicas decidendi, neque Regia autoritate articulos ipsos fieri veriores: sed ceu omnibus privatis fas est ex conscientiae propriae persuasione rebus Divinis habere fidem, sic Principi quoque sive legislatori idem licere, qui praeterea pondus &autoritatem legalem in ditionibus suis addere possit dogmatibus, quae vera esse perfuasus fuerit. Neque aliud quicquam facere Reges Angliae, quam quod olim Theodosius, cujus Imperatoris laudatissimi edictum pro Religione occurrat in limine Codicis Justinianei. Porro respectu Laicorum, Illustris Autor ex Laudi &Bramballi sententia docet, articulos hosce esse debere Symbolum communionis Ecclesiasticae, neque credendos obtrudi sub anathemate, quemadmodum fiat in Canonibus Concilii Tridentini: sed satis efse, si quis in illis nullum errorem deprehendat tanti momenti, ut propterea communionem Ecclesiasticam dissolvere necesse ipsi sit; quamvis non de omnibus articulis ita plene sit persuasus, ut singulis per omnia assentiatur. Distinguendum esse monet inter articulos fidei &articulos doctrina: atque hos vocat universa illa, quae ex sacris Literis probari posse creduntur; illos vero pauca admodum, sine quorum fide nemini locus est in foedere gratiae, &quae non modo in sacris Literis diserte tradita sunt, sed de quorum necessitate ad salutem etiam ex Scriptura evidenter constat. Non statim dissolvendam esse communionem Ecclesiasticam ab iis, qui articulos doctrinae admittunt, quorum nos veritatem minime agnoscimus: at dissolvi posse, si alii articulos doctrinae, de quorum falsitate persuasi sumus, nobis obtrudant tanquam necessarios articulos fidei. Ita ab Apostolis toleratos esse Judaizantes Christianos quantovis in errore versantes, sed contendentibus ad salutem necessariam esse observationem ceremoniarum legalium, Apostolos sese opposuisse, &Christi meritum irritum ab illis reddi demonstrasse. Respectis Clericorum ostendit, articulos hosce esse debere Symbolum consensus in doctrina, ut omnes &singuli lubentes &animo iis subscribant, atque ita testentur, vera sibi &sacris Literis congruentia videri, quae in articulis continentur, omnia ac singula. Neque integrum esse, verba articulorum contra sensum nativum ac Grammaticum detorquere in alienam sententiam; ceu singulari Regis Jacobi I constitutione cautum sit, occasione ortarum Synodi Dordracenae tempore in Anglia controversiarum, &dissidentium Doctorum utriaque ad articulorum consensum provocantium. Si vero vero Grammaticus etiam &nativus articulorum sensus diversas expositiones patiatur, harum quamlibet amplecti licere, salva subscriptionis fide &autoritate articulorum. V. g.