Latin
AN EXPOSITION OF THE THIRTT NINE ARTICLES OF
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 358
Unproofread scanNot analysed yet
in articulo tertio, qui Christum ad inferos descendisse affirmat, fas esse per inferos intelligere vel caliginosum illum Spirituum damnatorum carcerem, quo sensu primos autores, qui articulos sub Rege Eduardo composuerunt, vocem illam accepisse fatetur: aut vero sepulchrum, cum Symbola quaedam vetera, quae descensum Christi ad inferos memorant, non meminerint ejus sepulturae, ac vicissim: aut denique statum animarum, quae e corpore emigrarunt, quo collineet dectis. simus Pearsonius in commentario ad Symbolum Apostolicum, &pluribus prosequitur Illustris Autor infra, ubi ad expositionem articuli tertii devenit. Quo in loco verba Petri 1. Epist. III, 19. interpretatur de praedicatione Evangelii per Spiritum Christi, sive homines a Spiritu Christi agitatos, facte inter gentes, quas vocari ait spiritus in carcere, h. e. vinculis errorum &idololatriae gravissimis arctissime constrictos &compressos. Antequam vero ad expositionem ipsam articulorum descendit, subjungit denique omissiones, additiones, mutationes &varias lectiones, quas in illis collato MSto originario, quod extat in Collegio Corporis Christi Cantabrigiae, &antiquissimis editionibus diligenter comparatis observavit. Ex quibus ut unicum specimen addamus, articulus tertius his verbis hodie absolvitur: Quemadmodum Christus pro nobis mortuus est, &sepultus, ita est etiam credendus ad inferos descendisse. Ast in MSto Cantabrigiensi haec insuper adduntur, (minio quidem subducto, sed a recentiore longe manu) corpus enim ipsius, donec resurgeret, in sepulchro extitit, verum anima a corpore separata interfuit Spiritibus in carcere h. e. in inferno detentis, iisque pradicavit. In Articulo primo haec sex capita tradi observat, 1) esse Deum, 2) eumque unum, 3) corpore, partibus &affectibus destitutum, vicissim 4) infinita gaudentem potentia, sapientia ac bonitate, 5) creasse primum, &jam conservare universa, visibilia &invisibilia, corpora &spiritus, &6) esse Trinum. Singulas deinde veritates istas selectis argumentis docte &ingeniose confirmat. Trinitatem vero negat ullo modo ex ratione, nec nisi obscure ex veteri Testamento colligi posse; claris autem &certis argumentis de ea constare ex novo Foedere, quorum praecipua in medium adducit, etsi loco 1. Joh. V, 7, utpote nimis multis dubiis atque objectionibus obnoxio, rem tanti momenti non audet superstruere, cum non desint alia haud inficianda, ex quibus idem plane ac certo evinci possit. At argumentum a consensu Ecclesiarum minime praetereundum esse putat, quae universae per totum orbem dogma de Trinitate communiter amplexae sint, antequam illud potuisset autoritate seculari PrinNeque Concilium Nicaenum quiccipum propagari ac stabiliri.