Latin
AN EXPOSITION OF THE THIRTT NINE ARTICLES OF
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 359
Unproofread scanNot analysed yet
quam aliud quam solam homonsii vocem addidisse, quae per se consequatur &subintelligenda sit, si reliqua Symboli verba sint exploratae veritatis. Animadvertendum autem imprimis, quod primorum Christianorum, adversus Gentes eorumque πολυθεότητα tam strenue pugnantium, vel maxime interfuisset, doctrinam de Trinitate supprimere ac rejicere, nisi certissime persuasi fuissent, hanc esse necessarium ac fundamentale caput fidei Christianae. Simili accuratione reliquos articulos universos XXXVIII Maxime Reverendus Autor resolvit, sensum eorundem interpretatur ac confirmat, vindicatque a praecipuis objectionibus. Inprimis multa erudite observat adversus Pontificios, utpote quorum erroribus plurimos ex Articulis oppositos esse constat. Cum autem pro instituto nostro nimis longum videatur singula persequi, &liber ipse integer dignissimus lectu sit, praeterea controversiae Pontificiae a pluribus fuse nec infeliciter pertractatae versentur in omnium manibus, juvat in praesenti duntaxat breviter alia quaedam pauca selecta hinc inde delibare. Ad articulum quintum, qui agit de Spiritu S. non modo explodit subtilitates Scholasticorum, temere explicare volentium, quomodo processio differat a generatione, sed &discrimen sententiarum Ecclesiae Orientalis &Occidentalis de processione Spiritus S. a Filio negat tanti momenti esse, ut tam infelix certamen &tantum schisma inde enasci debuerit: verum id omne profectum fuisse ex ambitione &invidia, quae efferatos seculo IX Clericorum per controversias de jurisdictione animos moverit, ut utrinque quaererent ansam criminationum, quam Graeci optatissimam invenerint in additione verbi Filioque ad Symbolum CPolitanum, in Ephesino probatum, per Latinos sub extremum seculi VI facta; Latinis vicissim hanc additionem suam acriter &mordicus contra Graecos tuentibus. Subjungit, Ecclesiam Anglicanam utique sequi hac in parte Latinorum judicium, ac credere, quod Spiritus S.