Latin
THE REVEREND AND LEARNED DR. HAMMOND AND
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 365-2
Unproofread scanNot analysed yet
Das schwer zu bekehrende Iuden-Hertz/ hoc est: COR JUDAEORUM DIFFICULTER ADMODUM CONVERtendum. Autore M. SIGISMUNDO HOSMANNO, Consistorii Assessore &Concionatore Cellensi. Cellis apud Hieron. Frid. Hoffmannum, 1699. in 4. Alph. 2. QUamvis irritus plerumque videatur conatus, quem in JudaeoCum conversionem impendunt Christiani Doctores, nequaquam tamen eum utilitate omni destitutum esse, probant tot virorum eroditorum monumenta hinc enata, in quibus malitiam &fraudes Judaeorum ista occasione clarius patefacta in orbis Christiani notitiam protraxerunt, quidque Judaeorum conversionem aut remorari aut promovere vicissim valeat, dextre solideque exposuerunt. Elapsum abhinc est quadriennium, (lubet enim ad recentissima modo tempora respicere,) ex quo Martinus Diefenbachius Judaeum convertendum, sive varia Theologorum celeberrimorum doctorumque Virorum aliorum judicia &consilia, quo pacto Judaei alicujus conversio omnium optime institui queat, edidit, posteaquam duobus Judaeis ob facinora sua Francofurti ad Moenum ultimo supplicio afficiendis adesse, eorundemque ad fidem Christi conversionem tentare jussus fuerat. (Vid. Acta nostra A. 1697. p. 1629seqq.) Negotium vero prorsus simile praesentem peperit Tractatum. Notum namque vulgo est, quod inter sceleratissimos istos fures, qui sub duce velut suo, Nicolao Listio, per universam Germaniam longe lateque fraudes suas annis aliquot superioribus exercuerunt, non pauci quoque Judaeorum nomen suum professi fuerint. Quandoquidem vero justissimo Serenissimi Principis Brunsvico Cellensis zelo, colluvies haec nebulonum pessimorum maximam partem haud ita pridem e vivis sublata fuit, dignam quoque Judaei quidam mercedem nacti sunt. Hos inter unus, Sämuel Löbel, conversionem equidem simulaverat, sed frandulenter atque subdole, confilus, isto pacto fore, ut poenae aut condonationem aut mitigationem impetraret, qua spe frustratus, detestandam suam hypocrisin manifeste prodidit. Alter ero, Jonas Meier, ut pertinaci semper studio in avita perseveravit superstitione: ita in supplicii locum delatus, feralique ligno jamjam proximus, excerandas adversus Jesum nostrum in secula benedictum blasphemias evomuit, dignissimo post mortem etiam opprobrio affectus.