Latin
THE REVEREND AND LEARNED DR. HAMMOND AND
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 366
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum proinde non captivis modo his, sed ad supplicium quoque adductis, adfuit ex officii ratione Per- Reverendus Hosmannus: ita commissum sibi gregem in peculiari concione excitandum tunc ad contemplandam Judaeorum malitiam, deque mediis adversus eam adhibendis informandum existimavit. Ne tamen laboris istius fructus intra exiguol Ecclesiae unius cancellos subsisteret, ulterius deducendam sibi concionem, inque justi alicujus tractatus formam redigendam sumsit, ac adeo universam agendi rationem penes modernos Judaeos usitatam latius ante omnia descripsit. Et auspicatur quidem ab eorum astutia, qua Magnatum aulis sese ingerant, superbissimi quippe &nationem suam super omnes populos proterve extollentes. inde ad eorum odia, quae contra Jesum nostrum Nazarenum alant, progreditur, titulosque, quibus eum proscindant, ignominiosos, ac impias, quas de eo comminiscantur, traditiones, convitia porro, quibus Christianos onerent, complura recenset. Nec tumultus omittit ac soditiones, quas per singula a nato Christo secula ciere adversus eosdem annisi sunt; ubi simul latrocinia ab ipsis ut in alios quoscunquę, sic in parvulos imprimis infantes frequentius exercita commemorat. Ulterius eorum perfidiam detestatur, &quantam in juramentis adhibere sueverint vafritiem, exponit, quin &eorum foenerandi libidinem, dolosque ac fraudes, &passim alias &in amplectenda potissimum fide Christiana admissas, ex antiquioribus aeque ac recentioribus scriptoribus allegat. Id dum agit, silentio haud praetereundum judicat, famosissimos Atheos ac Naturalistas, qui scriptis quoque publicis non leve rei Christianae damnum intulerint, e Judaica gente ortum suum traxisse, quod vel Benedicti Spinozae &Johannis Bodini exemplo satis constet. Quod vero attinet ad media, quibus promoveri Judaeorum queat conversio, impedimenta primum, quae huic ponant obicem, enumerat, Judaeorum nempe incredulitatem, falsam de lege Mosis ejusque ac integri cultus Levitici perennitate persuasionem, legis ipsius depravationem &in sensum carnalem detorsionem, vanam de gente sua jactantiam, perversissima de persona &officio Messiae ac de Jesu Nazareno praejudicia, scandalum denique, quod ex prava Christianorum vita &ex eorum in doctrina dissensione accipiant.