Latin
THE LIFE OF JOHN MILTONGC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 373-2
Unproofread scanNot analysed yet
receptus, hoc ab illo distichon meruit: Ut mens, forma, decor, facies, mos; si pletas sic, Non Anglus, verum hercle Angelus ipse fores; cui ut se non ingratum praestaret, tersissimam elegiam composuit, nomine Mansus. Inde in reditu Genevam divertens, Illustrissimum Ezechlelem Spanhemium convenit, ibidemque intimam familiaritatem contraxit cum Carolo Deodato, Professore Theologiae; origine Luccensi, sed nativitate Anglo, Physices bene perito, Graecarumque litterarum scientissimo, id quod testari Auctor ait epistolas duas Graecas, quae penes se sint; ejus vero immaturum fatum Miltonus lamentatur ecloga Damon, quae Virgilii Daphnidi Auctoris judicio minime cedit.