Latin
THE LIFE OF JOHN MILTONGC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 374
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem postquam rediisset Londinum, ne nullam nepotum ex sorore curam haberet, illos in Graecis, Latinis &Hebraicis, nec non Matheseos partibus nonnullis, Cosmographia item, Historia, linguisque modernis Gallica &Italica erudiebat, aliis quoque amicorum filiis in doctrinae societatem adscitis. His praeter alios auctores, quos in scholis explicare consueverunt Angli, Catonem, Varronem, Columellam, Palladium, Cornelium Celsum, Plinii Historiam Naturalem, Vitruvium, Frontinum &Philosophos Poëtas Lucretium atque Manilium, nec non Graecos, Aratum, Dionysium Periegetem, Oppianum, Q. Calabrum, Apollonium Rhodium, Plutarchum, Xenophontem, Aeliani Tactica &Poliaeni Stratagemata exposuit. Cum vero eo tempore in Angliam rediisset, quo multorum in se animos concitaverant Episcopi, libertatis Anglicae propugnatorem se professus, sponte se litibus illis immiscebat, &primos de Reformatione libros Anglice edebat A. 1641. Postea cum Ministri nonnulli adversus dignitatem Episcopalem librum vulgassent sub titulo Smectymnuus quo vocabulo initiales auctorum literae continebantur, eique responsum opposuisset Usserius, Episcopus Armachanus, dignum eum putabat Miltonus, quem confutaret tractatu singulari de Praesulatu Episcoporum, Anglico itidem idiomate scripto. Quin &alium non multo post contra Usserium edidit librum, ejusdem ferme argumenti, neque minus ad librum Josephi Hall, quo is Smectymnuum refutaverat, Animadversiones Anglicas scripsit, &cum rursus ille scurriles eas vocasset, &criminatus praeterea fuisset Miltonum, edita Apologia non modo odium in Episcopos, Diaconos &Capellanos non dissimulavit, verum &objecta crimina diluit, atque amorem, cujus in poëmatibus suis passim testimonia exstent, honestum, non lascivum fuisse probavit. Duxerat deinde uxorem A. 1643 Mariam, Richardi Powel, Irenarchae filiam; ast illa, sive quod philosophica Miltoni vita foeminae in celebritate versari solitae non arrideret, sive quod, cum omnis ejus affinitas Regiis officiis esset devincta, mariti ad democratiam propensionem, seu aliud quippiam ferre non posset, postquam ad amicos, pace quidem Miltoni, mox post nuptias discessisset, neque tempore, de quo convenerant, reverdibzy G Googl vertebatur, &insuper habitis Miltoni litteris, eos quoque, quos accersitum eam miserat, cum contumelia dimittebat.