Latin
THE LIFE OF JOHN MILTONGC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 375
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus rebus exacerbatus tandem Miltonus, nunquam illam decrevit in thorum recipere, ideoque A. 1644 librum Anglicum, doctrinam &disciplinam divortii complexum, Parlamento offerebat, enixe contendens, ut inter tot curas, quas pro reformatione Angliae susciperent, sui quoque rationem aliquam haberent. Id vero potissimum probare eo libro nitebatur, ingenium difficile &contrarium praegnantiorem longe divortii causam esse adulterio vel impotentia naturali, modo utraque pars a separatione non abhorreat. Hoc cum illico Theologi detestarentur, jamque non nemo cremandum librum pro concione censuisset, alium mox Parlamento exhibebat librum, Tetrachordon, quod scilicet quatuor potissimum Scripturae loca Gen. I. 27. sq. Deut. XXIV, I. &c. Matth. V. 31. &Matth. XXIX, 3. &c. in eo explicarentur, appellatum. Praeterea ne novam doctrinam videretur professus, non solum Martini Buceri sententiam de divortio cum sua consentire publico scripto docebat, sed probabat simul, sibi Paulum Fagium, Petrum Martyrem, Erasmum, Grotium aliosque non minimae famae viros suffragari. Denique his scriptis Colasterion quoque addidit, quo eandem sententiam contra adversarium parum moderatum acerrime defendit. Per idem tamen tempus de educatione quoque libellum Anglicum scripsit, quippe ea sola libertati &gubernationi Reipublicae provideri optime posse censens. Prodierunt non multo post Areopagitica, seu Oratio ad Parlamentum prolicentia imprimendi libros sine censura, qua minime eam licentiam cum ordine in Republica pugnare probat, exemplis potissimum Graecorum atque Romanorum, quibus praeter atheos &famosos libellos nulli sub censuram venerint. Cum deinde Miltonus de alia uxore ducenda cogitaret, ecce subito ad genua ejus provolvitur profuga illa, cui veniam cum lacrymis roganti dedit, filiamque ex ea nondum elapso anno suscepit, quin &parentes ejus, sororesque aliquas &fratres, rebus Regis inclinatis, domi aluit, donec paulo melior fortuna affulgeret. Paulo post Cromwellio &Fairfaxio Londinum cum exercitu peragrantibus, ut Brownii &Massii seditionem sedarent, augustas aedes suas commutabat Miltonus cum remotioribus, ut inter tot turbas externas quietus cum Musis habitaret.