Latin
Cap. V.VI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 38
Unproofread scanNot analysed yet
Guilielmus, ut Auctor porro refert, librum scripsit de periculis, ut titulus habet, ultimorum temporum, in quo dum signa Pseudoprophetarum edisserebat, haud obscure Dominicanos perstringebat; qui ne sibi deessent, neve impune Guilielmus eos lacessere videretur, tum ex hocce libro, tum ex aliis ejus scriptis varia collegerunt, quibus haereseos illi notam inurerent. Habebant autem Dominicani faventes sibi Pontifices, facilique adeo negotio ab illis decreta impetrabant contra Guilielmum, ipsamque Academiam Parisiensem. Quibus tantum abest, ut lites illae statim consopitae sint, aut frangi animus Guilielmi potuerit, ut eadem potius alacritate Dominicanorum, aliorumque Ordinum vitia perstringeret. Operae pretium fuerit apud Auctorem prolixius haec omnia legere. Ceterum &Almaricus ea aetate talia docuisse perhibetur, quae a recepta Ecclesiae sententia abirent. Et Auctor quidem erroris eum ideo damnatum fuisse refert, quod docuerit, cuilibet Christiano hoc non minus ac fidei quoddam caput credendum firmiterque tenendum esse, se esse membrum Jesu Christi. Fuisse tamen addit ex ejus discipulis, qui alios quoque errores priori adjunxerint, quos inter &hos refert, quod praesentiam corporis Christi in S. Coena negaverint; quod asseruerint, per Ovidium Deum locutum aeque esse ac per Augustinum; quod Romanum Pontificem vocaverint Antichristum, Romam Babylonem, Clericos membra Antichristi, &quae sunt id genus alia. Subjungit hisce fata, quae Aristotelis scripta eo tempore subierunt. Libros enim Physicorum atquo Metaphysicorum Constantinopoli allatos, translatosque in sermonem Latinum, combustos fuisse narrat, confirmasseque hoc Academiae Parisiensis decretum Romani P ontificis Legatum, qui tamen permiserit, Dialecticam Aristotelis doceri. Factum id fuisse A. 1215. Ast A. 1231 Gregorium IX Pontificem denuo quidem prohibuisse lectionem horum librorum, ast ea lege, nisi tollerentur quae contraria in illis essent religioni Christianae. Simonem tamen Legatum Pontificis A. 126) denuo confirmasse prius illud decretum A. 1215 factum. TanTandem A. 1366 librorum Physicorum Aristotelis lectionem, aeque ac ceterorum, permissam fuisse. Redit hinc ad illos, qui haereseos fuerunt ea aetate suspecti. Quos inter nonnulli &Joachimum Abbatem referunt, quem tamen alii defendunt, &ab haeresi omni absolvunt.