Latin
Cap. V.VI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 39
Unproofread scanNot analysed yet
Auctor noster refert, eum multa acriter contra corruptos ac depravatos seculi sui mores dixisse, hominesque adhortatum fuisse, ut ad majorem perfectionem, quam quae in plerisque deprehenderetur, contenderent. Hinc nonnullos inductos fuisse, ut crederent, atque docerent etiam, imperfectam esse legem Servatoris nostri Jefu Christi, eamque abrogandam esse, ut locus relinqueretur legi Spiritus S. longe quippe perfectiori: edidisse quoque quendam ex illis librum, cui titulum fecerit Evangelium aternum, in quo cum alii, tum hic praecipue deprehensus fuerit error, quod lex Christi imperfecta esset, perfectior autem longe lex Spiritus S. in ejus locum successura. De auctore hujus libri nihil definire audet, ast id observat, magno eum passim exceptum applausu, tandem a Pontifice Alexandro IVA. 1256 igni adjudicatum fuisse. Propugnatores hujus libri Joachitas, vel potius Joachi