Latin
THE LIFE OF JOHN MILTONGC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 381
Unproofread scanNot analysed yet
JOH. KEPLERI &JACOBI BARTSCHII TABULAE MANUAles Logarithmicae &c. curante JOH. CASP. EISENSCHMID, P. E. M. D. Argentorati, apud Theodoricum Lerse, A. 1700. in 8. plag19 3. TAEdiosissimas calculorum Trigonometricorum tricas, adolescente hoc, quod proxime finituri sumus, seculo, Illustrem Neperum ingenioso Logarithmorum invento felicissime expedivisse, tam certum vulgatumque est, ut apud rerum mathematicarum peritos omnis eam in rem oratio merito censeri debeat supervacanea. Eorum usum primus omnium in Tabulas Motuum Coelestium (Rudolphinas suas) introduxit solertissimus Johannes Keplerus: condita in hunc finem Heptacosiade Logarithmorum Logisticorum, pro calculo, alias ex Logistica veterum Sexagenaria operose instituto; translato etiam ex Nepero Logarithmorum &Antilogarithmorum Canone ad singula minuta, &Meso-Logarithmis, quousque eorum hic usus est, hoc est, ad quadrantis 10 gradus priores, adjectis. Verum, quod Logarithmi Heptacosiadis ad quina secunda, reliqui ad prima tantum scrupula in Rudolphinis exhiberentur; in supputationibus vero Astronomicis ut plurimum arcus quaerantur scrupulis secundis definiti; huic fini obtinendo, ut quicquid ejus defectus esset, perficiendis iis Tabulis commode suppleretur, merito desideratum est. Restabat porro &medicina, calculo anomaliae orbis quinque Planetarum facienda, quem Keplerus molestissima falsae positionis regula in Rudolphinis instruxerat; ope tamen Tabulae cujusdam, Indicis Prostaphaereseos, in Epitome Astronomiae Copernicaeae p. 751 promissae, planum reddere constituit. Totum autem hoc negotium, sub auspiciis soceri sui Kepleri, annis 1630 &1631 perfecit gener Jacobus Bartschius, Magno Canone Logarithmorum &Mesologarithmorum Benjaminis Ursini, resectis tribus ultimis cyphris curtato, &in alium ordinem reducto, ut tamen singulis secundis scrupulis eruendis sufficeret: supputata insuper particula (duorum graduum &6 minutorum) Antilogarithmorum exactiorum ad eadem sed bina singula scrupula.