Latin
THE LIFE OF JOHN MILTONGC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 382
Unproofread scanNot analysed yet
Tabulam vero Prostaphaereseos Indicem a Keplero laxius supputatam, ipse pleniorem reddidit, indito eidem, a numero Logarithmorum contentorum, Chiliadis nomine; Keplerianam etiam Heptacosiadem ad singula secunda extendit, &a 3600 quibus constat Logarithmis, Trichilhexacosiadem nuncupavit. Haec junctim Bartschius Sagani Silesiorum in forma manuali &commoda, quam octavam dicimus, typis excudi curavit, sed sine ulla Introductione. Eodem tamen tempore harum Tabularum aliquas, adjunctis aliis, cum dilucida illarum descriptione forma majori, &ad Tabulas Rudolphinas accommodata edidit, quaque ratione loca Planetarum earum ope ex Rudosphinis computanda sint, perspicue docuit. Dum haec commodo Astronomiae aguntur, Keplerum febre acuta Ratisbonae, imminente bruma anno 1630, nec adeo multo post tempore Bartschium peste correptos, humanis rebus mors exemit: supellectileque eorum literaria vel direpta vel dispersa, perpauca memoratarum Tabularum exemplaria e naufragio isthoc evaserunt, ipsaeque adeo ad paucorum notitiam pervenere. Hunc itaque libellum utilissimum ab imminente interitu vindicare, ex usu studiorum mathematicorum publico non immerito Clarissimus Editor duxit; eumque forma quidem pristina, sed a mendis, quibus olim laborabat, typorum purgatum, nova vero Introductione auctum exornatumque, nuperrime communis usus &juris denuo fecit. Praefationis loco praemisit Introductioni historiolam, libelli fata complexam, quae modo dictorum materiam nobis praebuit; ipsa vero Introductione, post generalia quaedam de modo ex Tabulis excerpendi, &tractatione signorum prostaphaereticorum sive algebraicorum, singularum libelli partium, quas supra recensuimus usum, quem in calculo Rudolphinarum praebent, ejusque rationes distincte exhibet; quomodoque tandem universim quibusque Trigonometricis operis solvendorum Triangulorum tam rectilineorum quam sphaericorum, cujuscunque speciei inserviant, per certa praecepta dilucide inculcat.