Latin
DECLARATIO DATA ILLUSTRISSIMO ARCHIEPISCOPO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 383
Unproofread scanNot analysed yet
DECLARATIO DATA ILLUSTRISSIMO ARCHIEPISCOPO Parisiensi a Theologo Societatis Jesu GERMANO BESCHEFER, Rectore Collegii Parisiensis offerente, Novitiatus quoque Rectore prasente, ut offensioni ex Thesi publica oborta fieret satis. Elatis ad Illustrissimum ac Reverendissimum Ecclesiae Principem Archiepiscopum Parisiensem querelis, super quadam positione mea de excoecatorum &obduratorum peccatis, ex Thesi quam die 14. Decembris anni 1699 propugnavi, quaeque sic habet: Unum peccatum sape est poena alterius peccati, non tamen per se, sed tantum per accidens, quatenus nempe obcoecatione punitur &obduratione, cum Deus prius desertus peccatorem deserit. Tres sunt desertionis gradus. Primus gratiam uberiorem, secundus minorem aliam, tertius vero omnem omnino excludit. Peccata gravia primo &secundo desertionis gradu in hac vita puniuntur: nulla autem puniri desertione summa, ita ut Deus opem gratiae omnem peccatori subtrahat, magis videtur Augustini opiuioni congruere, &aperte docet Author libri de vocatione gentium. Eorum, qui ajunt peccatores nonnullos ita deseri a Deo, ut ab interiore illius luce penitus secludantur, &priventur omni motu, non una est opinio. Alii enim errant, dum asserunt peccatori plane obcoecato &indurato peccaeta nihilominus imputari: alii tolerabilius sentiunt, dum negant; hanc mentis meae explicationem eidem Illustrissimo Praesuli summa qua par est animi submissione obtuli, paratus deinceps, quoties occasio tulerit, quam maxima potero obsequii mei argumenta pari cum fiducia reverentiaque exhibere: ut intelligant omnes, quantum tribuam judicio atque authoritati sapientissimi Antistitis, quem summo Ecclesiae bono inter sacrae Doctrinae custodes atque interpretes divina dispositio constituit. Primum itaque profiteor, nunquam in ea me sententia fuisse, ut crederem eos, qui vocantur obcoecati &indurati, non peccare amplius, vel sua illis peccata minime imputari a Deo; immo me semper tenuisse &nunc etiam tenere, ex Scriptura &Patribus cerio constare, quod peccent, &quod peccata illis imputentur. Simul agnosco positionem meam ita generalibus verbis conceptam fuisse, ut justam hujus explicationis postulandae causam praebuerit. Pro384 ACTA ERUDIT. MENS. AUGUS. A. MDCC.