Latin
DE REBUS GESTIS CHRISTIANORUM SUB APOSTOLIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 398-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE REBUS GESTIS CHRISTIANORUM SUB APOSTOLIS Commentarius PHILIPPI JACOBI HARTMANNI, D.&PP. Berolini, apud Joannem Völckerum, 1699. in 4. Alph. 3. plag. 15. Ale admodum cohaerere antiquitatum Christianarum memoriam, aliorum scriptis ad nos derivatam, eruditissimus Autor dum conqueritur, ejus rei causam potissimum isti adscribendam negligentiae existimat, quod nemo civili doctrinae Christianas origines conformarit, deque gubernandi rationibus in rebus priscorum tradendis fuerit sollicitus, ut societatem, non turbam, ut corpus, non factionem, ut ecclesiam, non tumultuarium coetum olim extitisse pateret. Sibi ergo ex muneris, quo in illustri Academia Regiomontana fungitur, historias pandendi ratione, id incumbere existimavit, ut malo huic pro virili mederetur, ecclesiasticamque historiam ea, quae civili alias vulgaris, ratione delinearet, ac Christianismum non aliam, quam societatis alicujus, faciem prae se ferre ostenderet. Natum inde opus, cujus aliquam tantummodo partem se jam exhibere testatur, quandoquidem in condenda antiquitatum Christiana. rum historia non ultra aevum Constantini M.