Latin
DE REBUS GESTIS CHRISTIANORUM SUB APOSTOLIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 399
Unproofread scanNot analysed yet
progredi voluerit, FateFatetur vero, se non satis adstipulari Centuriatorum Magdeburgensium desideriis, quando omnem Christianorum &Haereticorum doctrinam cum animadversionibus Historiae Ecclesiasticae inserendam contenderint: nihil enim aliud tunc Historiam quam Theologicam demonstrationem aut disputationem fore arbitratur; cum vicissim Historicus doctrinam equidem attingat, verum nude, prout in publicis documentis extet, non explicans aut confirmans vel refellens ullum caput, nisi de testimonio fidei fuerit disceptatio, aut singulari eventu doctrinam probari rejicive contigerit. Ipse ergo curam istam abs se in alios devolvit, nudumque se acturum esse Historieum pollicetur. Equidem primis his, quae persequenda sibi sumit, temporibus magnam idoneorum testimoniorum penuriam doprehendi monet, deque ea in duabus dissertationibus peculiaribus prolixe commentaturum se promittit; ast ea tamen, quae undique colligere potuerit, ad duo maxime memorabilium temporum intervalla reducit, quorum alterum sub Apostolis primo a nato Christo seculo, alterumque sub Episcopis per duo secula sequentia dlapsum fuerit. Statum igitur ante omnia Judaicum &Gentilem sub Apostolis considerat, ubi nempe post ascensum Salvatoris in coelos Gentiles legem ex natura solum, qudaei vero ex revelatione dirina cognitam habnerint. Ast Gentilium nihilominus ac Judaeorum societates tunc corruptissimas fuisse, ex multitudine sectarum utrinque obvia probatum dat, quippe quae non parum divinas aeque ac naturales leges corruperit, prout &sigillatim religionis scopus, dilectioque &contemplatio Numtinis perquam male ideo curata deprehendatur. Inde Judaicae religionis imperfectionem ad universum humanum geme convertendum, ePatrum quoque antiquiorum consensu manifestam reddere nititur; in Gentili vero, non obstante Philosophorum disciplina, Theologiae verae eversionem luculentam demonstrat. Merito itaque Apostolos de horum defer ctuum mutatione cogitasse munet, qui Judaeis primum ac poster Gentilibus offenderint, quomodo leges naturales ac ditinae ab illis concussae sint, &qui seopus actionum aecto Niminis cultu praecipue attingi debeat. Ek his illad qui rebus apud Judaeos &Gentiles praefuerint, salutaria Apostdlorum consilia rejecisse, privatis interim eadem probantibus, s quorum numero crescente, ineunda fuerit societas, ita tamen, ut hi non illico a Judaeis secessionem facerent, sed legibus patriis convenienter viverent, Gentibusque obsequium solito more praestarent.