Latin
Cap. IX
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 40
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum non tantum Romanus Praesul excommunicationis fulmine Albigenses percussit, sed &vi redigere reluctantes ad obsequium annisus est, militesque cruciatos capessere arma jussit, simulque Dominicanis Monachis facultatem hinc inde latitantes protrahendi in lucem, supplicioque eos afficiendi, concessit. Adeoque Inquisitionis originem hinc Auctor arcessit, dum more suo observationes Ecclesiasticas subjungit: in quibus dum versatur, censuras quoque Facultatum Theologicarum in Academiis hoc seculo initium sumsisse, ut hac ratione libido eorum, qui ingenii ostentandi causa subinde docebant, quae a recepta Ecclesiae doctrina multum discrepabant, coerceretur, docet.