Latin
HISTOIRE DE HENRY II DERNIER DUC DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTOIRE DE HENRY II DERNIER DUC DE MONTMORENCT Ec. HISTORIA HENRICI II ULTIMI DUCIS MONTMORANCII. Parisiis apud J. Guignard, 1699. in 8. Alphab. 2. INter illustiores familias, quibus Galliarum regnum maxime superbit, caput efferre dignoscitur Montmorancia, quippe quae tum antiquitate gentis, tum numerosa Heroum inde progenitorum serie tantopere excelluit, ut non immerito Henricus IV Rex existimaverit, deficiente stirpe Borbonia non esse aliam in Europa digniorem Corona Gallica quam Montmoranciam, quandoquidem tot viri fortes ex ea profecti illam cum sanguinis vitaeque jactura nunquam non conservassent atque auxissent.