Latin
DE REBUS GESTIS CHRISTIANORUM SUB APOSTOLIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 400
Unproofread scanNot analysed yet
At vero posteaquam Praefecti Judaeorum &Gentium ea, quae legibus naturalibus &divinis repugnarent, imperarint, veritatisque propalationem interdixerint, coetibus seorsim institutis proprium Christianorum nomen eos esse consecutos, Tiberii forsan aut Claudii temporibus. Facta ergo societate &politia quasi aut civitate Christianorum, ordinem in ea servandum minime desideratum fuisse innuit. Summum imperium non penes homines, sed penes leges stetisse, unde ut Judaeorum Respublica Theocratia, sic Christianorum Christocratia dici mereatur, cujus unicum caput, Rex unicus, Archipresbyter &Archiepiscopus Christus. Apostolos non ut Clericos sive ratione officii Sacerdotalis, sed ut fundatores &gubernatores Ecclesiarum, adeoque respectu officii regii, a Christo majestatem accepisse, istaque ratione Apostolorum successores non esse Sacerdotes, sed Christianos Principes. Primam Christianorum societatem Hierosolymis initam Apostolis imperium transscripsisse, non jure cujusdam cum Christo cognationis, sed merito virtutis &scientiae, qua alios discipulos superarint. Bos autem imperium gessisse non divisim, sed conjunctim, ut collegas, asserit, nullamque Monarchiae speciem tunc obviam agnoscit. Ordinem hunc Apostolorum Aristocraticum discessu unius alteriusve mutatum fuisse negat, &imprimis Jacobi Episcopatum sine collegis in urbe Hierosolymitana administratum impugnat. Apostolis Diaconos adjungit &subordinat, septuaginta Discipulos populo accenset, at eos una cum Pharisaeis, Sacerdotibus &Levitis subditos vocandos venire non concedit, quippe qui jura Politiae exercuerint; unde Hierosolymitanae gubernationis formam ex Politia &Aristocratia mixtam fuisse contendit. Presbyteros Hierosolymitanos Populari magis quam Aristocratico ordini annumerat, nullumque eorum peculiare munus agnoscit, nisi quod in consultationibus &judiciis populum repraesentarint. Extra Hierosolymas plures mox societates Christianas coaluisse, e tot Ecclesiis passim celebratis colligit, licet integras civitates cum Senatu populoque fidem Christianam seculo primo aut secundo amplexas fuisse, haud credat. De Indorum, Parthorum, Aethiopumve Ecclesiis nihil distincti aut certi ex horum temporum monumentis elici posse, &Africanarum nullam mentionem ficri fatetur, Asiaticas vero &Europaeas latius recenset. Quod crescente ubique Christianorum numero, idem ordo, qui in Hierosolymitana, etiam in aliis Ecclesis observatus fuerit, indubitato prorsus affirmare non audet.