Latin
HISTORIA FLAGELLANTIUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 417
Unproofread scanNot analysed yet
Allegatos apud Joannem Climacum solitarios, qui semetipsos diverberarint, ex Latina verborum ejus versione a Graeco textu plane discrepante prognatos, &Cyrillum Alexandrinum in verbis, Εαυτοὺς γὰρ ἀικιδόμενοι, non de flagellantibus, sed affligentibus &dolore luctuve semetipsos afficientibus locutum judicat, cum genuina haec verbi αἰκίζω sit significatio. Pectoris verbera, quae ex Hieronymo aliqui objiciant, de pectoris percussione, trita illa &vulgari poenitentium consuetudine, exponit. Theodoretum, Cyri Episcopum, dedita opera scripsisse historiam religiosam, in qua triginta vitas referat solitariorum Orientis, qui se carnis vexationibus &austera vita supra vires prope humanas intensa illustres fecerint, neminem tamen horum nominare, qui se flagello aut scuticis verberarit. In vita Pardulphi circa A. C. 737 clari, quam, post Hugonem Menardum, Phil. Labbe ediderit, memorari concedit inter alia, tempore quadragesimae nudatum toto corpore Pardulphum a quodam discipulo virgis se caedi passum esse. Sed vitam istam ducentis demum post istius Sancti mortem annis, usibus flagellationum jam jam erumpentibus, compositam causatur, ac praeterea flagellationem istam, velut rem insolentem minimeque imitatione ulla exprimendam, inibi adduci perhibet. Tacemus, quae ad argumenta ejus generis alia modo non multum ab hoc diverso reponit. Neque primos regularum monasticarum in Oriente &Occidente institutores Ordinumque autores voluntarias flagellationes praescripsisse, ex inductione S. Antonii, Isayae, quem vocat, Abbatis, Serapionis, Macarii, Pachonii, Oresiesii, Benedicti, Columbani, Isidori Hispalensis, aliorumque evictum dare nititur; invitis contra &repugnantibus pro criminum mensura eas imposuisse istos, latius demonstrat. Omnium igitur primum fuisse ait Petrum Damiani, seculo undecimo celebrem, qui armatos scopis &flagellis homines cucullatos de suo ludere corio cognoverit: veruntamen flagellandi ritum eo tempore introductum fidelibus in exemplum proponi posse negat, cum flagellationes adeo immensae ac immoderatae fuerint, ut vires humanas multum superarint, easque sustinere sine miraculo nec viris fortissimis licuerit; id quod ex allatis in medium e Petro Damiani exemplis affatim constare innuit.