Latin
HISTORIA FLAGELLANTIUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 418
Unproofread scanNot analysed yet
Adversus eas vero multos isto seculo insurrexisse, mox subnectit, ac PeGg g Petrum Damiani, qui in epistola ad Petrum quendam Cerebrosum, monachum, flagra ista vehementer sugillantem &quasi ludicra pipulo differentem, vindicare eadem conatus sit, flagellationes tantummodo invitis factas autoritate Scripturae confirmasse; de caetero vero Petro Cerebroso nunquam erroris aut haereseos crimen impegisse, quin &Stephanum Cardinalem, qui flagellationes sugillando deriserat iisque penitus interdixerat, piae memoriae virum appellasse testatur. Quem vero sac. Gretserus flagellationum patronus ex iis, quibus flagellationibus corium suum radere placuerit, primum prodat Anthelmum, Episcopum Bellicensem, inclinato demum seculo duodecimo vixisse monet; ast Guidonem, Monachum Pomposianum, jam ante medium seculi undecimi, quo flagellationes hae radices egisse visae sint vixisse non diffitetur. Allegatum aliquem in Joannis a BoscoBibliotheca Floriacensi Lugduni A. 1605 edita sermonem, flagrorum usum ad annum Christi quingentesimum retrahentem, autoritatis plane nullius esse, manifestum reddit; magnoque tandem eos in discrimine versari docet, qui singulatim quoscunque virorum sanctorum actus imitatione sua consequi praesumant; id quod exemplis aliquot haud inficetis illustrat. Potissimum praeterea in ascesi flagellandi Petri Damiani tempore exorta id taxat, quod nudatis plane corporibus eadem peragenda fuerit; id enim quam ab honestate alienum sit, affatim declarat, &quam parum Petri istius successores vestigia illius legerint, commonstrat. Ast seculo Damiani elapso, cum Petrus Mauricii, dictus Venerabilis, Abbatem Cluniacensem ageret, flagellationum spontanearum usum in illius monasterio obtinuisse, haud negat. Quantopere vero flagellandi libido mentes hominum tunc fascinarit, in exemplis non unis conspiciendum dat, dum non Monachos solum, sed Sacerdotes quoque, Episcopos, Archi- Diaconos, &,quos sequi hosce jubet, Reges Principesque vapulasse refert. Enatam tamen A. 1260 peculiarem Flagellantium sectam, a summo Pontifice multisque Principibus repudiatam &explonsam, narrat; sicuti &,cum illa circa A. 1349 recrudesceret, prae caeteris Trium Viri celeberrimi, Hermannus aSchildis, Joannes ab Indagine, &Joannes Gerson eidem mascule se opposuerint, nihil prius aut potius in eadem taxantes, praeterquam ipsasmet flagellationes sponte factas, quas qua ratione Gerson imprimis oppugnarit, prolixe legendum exhibet.