Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 444
Unproofread scanNot analysed yet
IN hac Sylloge exhibentur Culeji Periplus orbis terrarum, ISharpii iter in Darienam Scotorum nuper invasionibus celebratam, Woodi navigationem ad fretum Magellanicum, &Roberti expeditiones piraticas ac descriptionem maris Aegei. In Culeji, qui A. 1683 ex Virginia solvit, Hodoeporico inter alia haec memorabilia occurrunt. Incolas insulae Salis, quae inter Azores, sive Flandricas refertur, quamvis nigerrimi sint, tamen Aethiopes audire nolle, sed albos se Lusitanos nominare. Mare Australe plures producere balaenas, quam Septentrionale. Prope insulam Johannis Ferdinandi in mari Austrino tantam esse piscium copiam affirmat, ut vir unus, die una, id capere possit, quod ducentis alendis sufficiat. De Guajanae incolis refert, nunquam eos cadavera mortuorum sepelire, sed Soli exponere, ut putrescant, illosque ipsos cuspides hastis ex ossibus cadaverum praefigere, &vulnera iis inflicta, nisi intra 7 dies curentur, lethalia esse. Addit quendam illorum 40 ictibus sauciatum fuisse, antequam spiritum amitteret. In Borneo insula vinum bibere, capital esse tradit. Accolas promontorii Bonae Spei, sive Hottentottos candidos quidem nasci, ast sordibus nigrorem contrahere. Eosdem non indignari, si uxores cum exteris concumbant; ast a popularibus eas violari nolle. Quod ad Sharpium attinet, deprehendit ille Regem Americanorum prope S. Mariam ferme centenarium, refertque Anglum quendam ab esu pomorum Mancenillae virulentorum totum emaciatum diem tandem obiisse. Woodius observavit, Pinguinas aves nunquam plura uno foetu ova excludere, quam tria, &accolas freti Magellanici instar Scytharum vagari, nec certas sedes habere. Robertus tandem vitam &mores piratarum, nomine quidem Christianorum, sed reipsa barbarorum, qui non Turcas, sed miseros Graeculos infestent, ut &quomodo Veneti Chium insulam A. 1694 oc. cuparint, curate describit, &inprimis voluntarios piratarum milites pessimos nebulones suis coloribus delineat, ingenueque fatetur, sibi septem annorum servitutem Algeriae serviendam, prae feptem mensium inter piratas commoratione, arridere. In fine hujus Hodoeporici invenies descriptionem insularum maris Aegei, ut &Smyrnae, celeberrimi Asiae emporii. LETTERS WRITTEN EY SIR W. TEMPLE &c. i. e GUILIELMI TEMPLE Equitis Baronetti Epistolae. Voll. II. Londini apud J. Tonson &c. 1700. 8. Pars I constat plagulis 31. Pars II plag. 23. QUod de Tullianis non familiaribus tantum, sed ad Atticum