Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 445
Unproofread scanNot analysed yet
praecipue literis eruditi dudum affirmarunt, civilis prudentiae locuples eas penu esse, id jure quoque optimo de his Viri illustris Guilielmi Templaei ad summos Europae Proceres epistolis, quicunque eas cum cura perlegerit, asseverabit. Enim vero character Viri non modo prudentis, sed probi etiam atque honesti, ex singulis ferme elucet. Pars prima complectitur res a Templaeo, durante primo, quod Carolus II Britanniae Rex cum Belgis Foederatis A. 1665, 66, 67 suscoperat, bello Bruxellis, &Coësveldiae apud Monasteriensium Praesulem gestas, ut &quae Hagae Comitis de foedere ad conservationem Belgii Hispanici inter Anglos, Suecos &Batavos ineundo (triplex vocabant) agitata fuerunt: quibus passim immiscentur epistolae familiares. Secunda autem continet, quae A. 1668–670 acciderunt. Ubi inprimis legenda esse putamus, quae p. 302. 308 de aulae Anglicanae inconstantia ad Patrem conqueritur, his verbis sane memorabilibus epistolam quasi obsignans: Diu jam in aulis &in civilibus negotiis versatus didici mundum &meipsum cognoscere, jamque agnosco, mihi cum aularum artibus non convenire, &nec illas, nec me in alios mores degeneraturum. Scilicet in rebus publicis &in rebus privatis quisque suos patimur Manes. Silentio hic involvimus elogia Johannis Wittii, Ordinum Hollandiae Advocati, sive ut vulgo loquuntur, Pensionarii, non magis celeberrimi, quam infelicissimi, quem magnis passim laudibus, ringentibus licet, qui in Anglia ad clavum tum sedebant, tantum non in coelum effert. Accedunt utrique parti epistolae ab aliis, &inter illos maximis orbis terrarum Proceribus, ad Templaeum scriptae. Enimvero alia quoque hoc ipso anno Hagae Comitis Gallicae consuetudini ex Anglico sermone tradita epistolarum Templaei prodiit editio, quam Jonesius curavit. Eam vero longe a nostra diversam esse, si epistolam primam, &illam quidem longe, quam in Anglicano exemplo auctiorem, exceperis, ipsa libri inspectio docet. Continet autem epistolas a Viro illustri ad Arlingtonium &Trevorium pari, quo reliquae, candore &prudentia exaratas.