Latin
OPERUM CLEMENTIS ALEXANDRINI SUPPLEMENTUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 453
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo ex editione Anglicana addidit hymnum ad Padagegum, quem in manuscripto exemplari Graeco Paedagogi Clementis, quod Londini in bibliotheca Regia servetur, Episcopus Oxoniensis invenerit, alteri hymno, qui in omnibus Clementis editionibus Paedagogo subjiciatur, adjunctum, quemque sub ἀδήλου titulo codex quidam Bodlejanae bibliothecae, collectanea promiscua e Graecis Poëtis continens, exhibeat. Haec posteaquam de Clementis opusculis &fragmentis nunc, velut in operum ejusdem supplementum, datis monuit, de iis etiam operibus, quae in editionibus supra allegatis contineantur, disserit, ac inter alia ex Montacutio observat, quod integrum Hypotyposcon opus apud Patriarcham Alexandrinum extare, Fronto Jesuita aliquando ad doctissimum Savilium porscripserit. Quae vero Photius in istis Hypotyposibus a Clemente prolata dicat blasphema ac impia, ea minime ab ipso in Padagogo &Stromatibus aperte &copiose defensa innuit, ut Joanni quidem Clerico videatur, sed mavult dicere, quod, si a Clementis manu profecta fuerint, quae in Hypotyposibus ejusdem legerit Photius, aliorum magis quam suam is sententiam retulerit, vel etiam ab haereticis Hypotyposes Clementis corruptas fuisse atque depravatas conjicit. Gelasium &Synodum Romanam Clementis scriptis apocryphorum notam inussisse dicit, non quod de illorum autore dubitatum fuerit, sed quod aliqua erronea dogmata in illis continerentur, quae occultari fas esset. Ac sane ab erroribus eum minime absolvit, eorumque causam facit nimiam credulitatem, qua motus autoritate scriptorum quorundam apocryphorum decipi se passus fuerit.