Latin
OPERUM CLEMENTIS ALEXANDRINI SUPPLEMENTUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 454
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hinc passim sequiora de eo judicia tulisse ait tum Nostrates &Reformatos, tum Pontificios; quanquam nec desint insignia elogia, quibus ob eruditionem suam subinde ab antiquis &recentioribus scriptoribus ornetur, usque adeo, ut divi etiam, sancti, quin &sanctissimi titulos eidem vindicari deprehendas, utut alii, quos nominat, aequo istos animo ferendos haud esse judicarint. Historiam latronis a Johanne Evangelista conversi Clementem utique autorem agnoscere, exinde probat, quod in libello, quis divitum salvus fiat, cap. 42 referatur; unde pateat hallucinatio Anastasii Sinaitae, qui in libris Stromatum eandem referri, in homilia ad Psalmum sextum perhibuerit. Verane autem illa sit an falsa, non disputat. Id potius certum esse dicit, sacramentum confirmationis ejusque antiquitatem ex historia hac probari haud posse, etiamsi Arcudius, Menardus atque alii hoc argumento usi fuerint, &Christophorsonus Latinus Eusebii interpres signaculum illud Domini, quo Episcopus juvenem suae fidei commissum, tanquam firma custodia apposita, communivisse dicatur, per sacramentum confirmationis reddiderit, quem Baronius aliique sequantur. Rectius enim per signaculum Domini baptismum intelligi, ad locum illum in suo Eusebio Valesium annotasse regerit. Melius historia hac uti dicit eos, qui diuturnam illam poenitentiae disciplinam, quae successu temporis in Ecclesiam invecta sit, Apostolorum aevo nondum floruisse, solide exin demonstrent. Istud etiam superaddit, non videri Scaligerum historiam hanc in mente habuisse quando in suis ad Thesaurum temporum prolegomenis referat, intervallum illud ab ultimo capite Actorum Apostolicorum, ad medium Trajani imperium, plane ἄδηλον vocari posse, cum ex eo nihil certi de rebus Christianorum ad nos pervenerit, ideoque Eusebium, ut hiatum hunc suppleret, inter alia ἐκ τῶν ὑποθέσεων Clementis sine delectu nonnulla depromsisse. Etsi enim Tillemontius sibi persuadeat, Scaligerum, cum ista scriberet, ad hanc latronis conversi historiam respectum habuisse, addatque, ideo Scaligero displicuisse istam, quod cum Calvinianorum placitis parum conveniat, sibi tamen suspicionem illam nulla veritatis specie se probare fatetur, cum Scaliger non de Clementis tractatu, qui de divitum salute agit, sed de Hypotyposibus illius locutus fuerit. Singula autem haec sicut in Praefatione latius deduxit Autor Celeberrimus, ita in appendice observationum miscellanearum decadem subnexuit. Prima observatio Concilium Apostolorum, in quo immaculatam B.