Latin
OPERUM CLEMENTIS ALEXANDRINI SUPPLEMENTUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 456
Unproofread scanNot analysed yet
Litis inter eruditos agitatae circa quaestionem, obtuleritne Athenagoras apologiam suam Marco Aurelio, ejusque fratri Lucio Vero, an potius Marco Aurelie ejusque filio Commodo, meminit, ac quid Dodwello, quid Stephano le Moyne ea de re visum fuerit, ostendit. Septima de Damasi operibus agit, &eorum editiones a Cardinali Aguirre &Josepho Maria Suarezio promissas memorat, factam vero a Martio Milesio Sarazonio editionem delineat, ac in praecipuorum quorundam Damasi operum seu γνησιίτητα seu νοθείαν inquirit. Octava Arianos passim Exocionitas cognominari probat, ab Exocionio seu loco quodam urbis Constantinopolitanae, ubi Ariani urbe expulsi conventus suos agere consueverint. Unde perperam Raderus τοῦς λεγομένους ἀριθμοὺς ἐξωκιονίτας, qui in Chronico Alexandrino a Theodosio expulsi dicantur, dictos numeros Exocionitas fuerit interpretatus. Recte enim Dominum du Fresne observasse, pro ἀριθμοὺς legendum esse Ἀρειανοὺς, ac mirum proinde ait, quod Raderus non meminerit, Autorem Chronici Alexandrini alibi quoque Arianorum Exocionitarum mentionem injecisse, Minus etiam probat Viri cu usdam docti conjecturam, qui apud Cedrenum &alios pro Exocionitis Esocionitas legat, &nomen hoc de monachis, qui in columnis sedes suas fixerint, exponat, Nona in haereseos Bonosi historiam inquirit, tandemque decima apologium Athanasii, quae secunda nuncupetur, considerat, &quonam fundamento Papebrochius aliud ipsi nomen indat, eamque σύλλογον vocandam reputet, demonstrat. 4 DEFENCE OF A BOOR INTITULED the Snake in the Grass Se. I. e.