Latin
DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 456-2
Unproofread scanNot analysed yet
DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA latens, qua ad varia respondetur, quae eidem opposita fuerant a GEORGIO WHITHEADO &JOSEPHO WTETHO Gc. Londini apud C. Brome, 1700. 8. Alph. 1. plag. 9. Oamvis liber iste, qui sub titulo Anguis in herba latentis olim harcontra Quakeros prodiit, inque Actis nostris A. 1697. p. 391 seqq. recensetur, magno applausu in Anglia fuerit exceptus, ex Fanaticorum tamen, quos diximus, familia non defuerunt, qui variis eundem scriptis impugnare ausi sunt. Anguem igitur istum contra adversarios suos defendere Auctor hujus, quem exhibemus, libri satagit, duabus constantis partibus, quibus tertiam quoque accessuram, in admonitione ad lectorem promittit, atque ea, quae in praefatione Angui praefixa, contra Antoniam Burignoniam prolata fuerant, ab exceptionibus recentioris cujusdam scriptoris, qui Apologiam Burignoniae ejusque librorum confecit, breviter vindicat.