Latin
DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 459
Unproofread scanNot analysed yet
Et veluti: vix aliquid in hoc Wyethi scripto esse ait, quod argumenti vicem sustinere possit, si forte contraria testimonia, quae contra factas accusationes proferuntur, excipias; ita partim docet, hac ratione Quakeros non penitus absolvi, sed potius turpissimarum contradictionum coargui; partim ostendit, testimonia illa objectis erroribus non vere contraria esse, id quod eo magis evincit, quo accuratius singula ponderat, &Quakerorum fraudes atque fallacias in lucem profert. Examinatis deinde illorum responsionibus, quas de matrimonii prohibitione ac stuprorum commendatione, infallibilitate item ac perfectione toties jactata reprehensi reddunt, Auctor rationes in appendice adductas perpendit, ob quas nec caput aperire, nec aliis meritos honorum titulos tribuere, sed in secunda persona reliquos alloqui soleant; quae omnia non ex morum imperitia, sed potius ex superbia eoque consilio ab illis fieri existimat, ut communem reipublicae statum convertant. Tandem illam de lumine interno doctrinam blasphemam aeque atque absurdam esse, variis ex rationibus evincit, &varia Scripturae loca e. g. Rom. 10. 8. Joh. 1. 9. 1 Joh. 2. 20. quibus illam inniti ajunt, ab illorum commentis, non modo vindicat, sed etiam diversa sacrarum literarum dicta ips opponit, quibus lumen illud obfuscatur penitus atque extinguitur, junctis simul ipsorum Quakerorum testimoniis, qui luminis illius vanitatem satis agnoverunt. In calce libri variorum scriptorum collectio quaedam additur, quae ad Quakeros &illorum dogmata spectant. Primo leguntur Quaestiones cum responsione Quakerorum a Doct. Lancastrio A. 1695 17 Maji ipsis propositae, quarum supra Parte I. p. 9. mentio facta fuit. Secundo nartatio quaedam Georgii Keithi cernitur, qua quid in duobus conventibus Londini A. 1678 a Quakeris institutis peractum sit, exponitur. Tertio loca quaedam ex MSto quodam Humfredi Northoni desumpta referuntur, ex quibus absona Quakerorum dogmata elucescunt. Quarto exempla quaedam proponuntur, quibus probatur, Quakeros in libris doctorum suorum demortuorum, si denuo imprimantur, plurima aut mutare aut omsttere. Quinto Epistola producitur Johannis Feildi &Gulielmi Bingleyi, Quakerorum, ad Thomam Lane, Praetorem Londinensem, in qua auctores imprimis decimarum injustitiam demonstrare conantur. Sexto verba quaedam recensentur, quae Quakeri A. 1699. 14. sanuar. terum novarum scripto nuncio, qui The Postman adpellatur, inseri curaverunt, ex quibus patet recentiores Quakeros antiquorum blasphemias adhuc retinere. Septimo scriptum quoddam in medium profertur, quo ridiculis fere argumentis Quakeri contra capillamenta disputant. Octavo anathema contra Gulielmum Wilkinsium latum additur, qui uxorem, quae non e Quakerorum numero erat, duxerat, &per Ministrum ecclesiae connubio cum illa junctus fuerat. Nono tandem scriptum annectitur, quo Quakeri Thomae Bradleyo jus sepulturae denegarunt, quod perinde ac Wilkinsius a Sacerdote in matrimonio se collocari permiserit.