Latin
DEFENSIO LIBRI, CUJUS TITULUS ANGUIS IN HERBA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 458
Unproofread scanNot analysed yet
minem ad judicium aliquando venturum negant; Jesum Nararonum sive illam personam, quae in cruce passa est, proprie Dei filium esse inficiantur; meri denique Deistae sunt, &omnium quidem pessimi, utpote qui nullam inter Deum atque creaturas differentiam statuunt, sed quamvis rem, ipsumque adeo Diabolum, Deum esse credunt. Haec monstra opinionum Auctor Quakeris intentat, quae singula ut in sequentibus prolixe probat, ita primum in eo est, ut quae primo loco Quakeris objecerat, plurimis ipsorummet testimoniis demonstret, quae tamen hic repetere nolumus. Auctor Anguis in berba latentis multos Quakerorum daemoniacos atque energumenos dixerat, ad quod cum Whitheadus praeter alia respondisset, Quakeros non magis quam alios furore quodam diabolico interdum corripi, Auctor noster Quakeros omnino prae reliquis insanire demonstrat. Propterea ad tot eorum exempla provocat, qui saepius nudi incedant, qui vestitu pariter ac gestu a communi consuetudine recedant, qui se a peccatis vacuos ac Deo aequales jactent, &prophetico quodam spiritu agitari credant, qui miram illam membrorum distorsionem patiantur &in publicis conventibus veluti muti sileant. Confirmat porro sententiam suam Quakerorum Americanorum, quorum insaniae argumenta in Angue p. 75. seqq. leguntur, &eorum tandem omnium exemplis, qui fratrum suorum dementiam excusare solent. Cum vero plurima aliain Angue perperam Whitheado dicta videantur, Auctor omnia vindicat, nec falso crassissimorum errorum Quakeros insimulari demonstrat. In altera hujus libri parte, quae septem sectiones comprehendit, Appendix consideratur, quae Antidoto Whitheadi juncta Josephi Wyethi nomen subscriptum habet, &titulo primi Christianismi insignitur. Primum itaque non unum, sed plures huic opusculo manus admovisse suspicatus, methodum, qua Quakeri in refutandis adversariorum libris uti solent, Auctor describit, &illorum maledicentiam, calumniandi pruritum, arrogantiam, minas, versutiam, variasque artes exponit, diversisque exemplis tum exhac appendice, tum aliis scriptis desumptis comprobat.