Latin
HISTOIRE DE HENRY II DERNIER DUC DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 46
Unproofread scanNot analysed yet
Incidit vero aetas Autoris nostri in haec ipsa tempora, adeoque dictis ejus tanto major fides erit adhibenda, quo certius constat, illum variis negotiis testem oculatum interfuisse. Laudem praeterea meretur, quod rebus ad institutum suum non pertinentibus consulto abstinuit, secus atque Historicorum plurimi factitare solent. Sed utinam cohibuisset etiam judicium criticum circa ensem, Montalbani sub ruinis templi S. Catharinae, in sepulcro antiquissimo, anno 1622 forte repertum. Hunc enim unam ulnam longum, quatuorque digitos latum, parte insuper, quae capulo erat vicinior, deauratum, atque epigraphe, Gothico charactere exarata, inibi conspicuum fuisse tradit, hujus quidem sensus: