Latin
UTRIQUE NOMEN PEPERI, ET MAGNO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
UTRIQUE NOMEN PEPERI, ET MAGNO ALEXANDRO, ET MAXIMO CAESARI. Ab altera facie: NEC VIS HERCULEA ME TERRUIT UNQUAM, DUM CONSTANTINI MAGNI FIRMAREM IMPERIUM. THEOGONIAS IIIC XX. Hinc existimat paulo confidentius, quam indicia postulant, atque ex historia successu parum felici astruere conatur, gladium istum indubitate Alexandrum, Caesarem, Constantinum ac Carolum Magnum, tandemque Renaldum Dominum Montalbani possessores habuisse, atque ideo maxime venerandis vetustissimi aevi reliquiis esse accensendum. Verum quid solidi habeant Autoris conjecturae, Lector emunctae naris facile sentiet, quando illum voce THEOGONIAS artificem, qui inscriptionem laudatam ensi insculpserit venditare videt, cum tamen eadem Nativitatem Dominicam indigitari, quilibet probe perspiciat. J0. BENEDICTI CARPZOVII, THEOL. DOCT. &Prof. Lipsiensis, Disputationes Academicae. Lipsiae, apud haeredes Frid. Lanckisii, 1699. 4. Alphab. 10. QUam prudenter Reipublicae literariae ac studiorum in quacunQque Facultate cultoribus prospiciant illi, qui dissertationes Virorum eruditionis laude illustrium sparsim antea vulgatas edi curant, rant, schedasque in unum collectas ab interitu praesentissimo vindicant, &ipsi nos haud semel monuimus, &monuerunt ante nos jam dudum alii. Qua de causa non raro superstites etiam tractatuum ejusmodi autores atque praesides consilium de foetibus his suis hoc modo ad posteros felicius transmittendis inierunt; quibus uti Theologum celeberrimum, ac de Ecclesia orthodoxa, nostraque Academia, &studiosa juventute quam praeclarissime meritum, Jo. Benedictum Carpzovium, Jo. Benedicti F.