Latin
HISTOIRE DE L ORIGENISME
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 471
Unproofread scanNot analysed yet
HISTOIRE DE L ORIGENISME. i. e. HISTORIA MOTUUM IN ECCLESIA OCCASIONE ORIGEnis ejusque doctrina exortorum. Auctore LUDOVICO DOUCIN, e Soc. Jesu. Parisiis apud Nicolaum le Clerc, 1700. in 12. Plag. 18. ILlustrius est Origenis nomen, quam ut a quoquam ignorari possit. Nec tantum in veteri Ecclesia per aliquot secula plurimos habuit §atores admiratoresque, &adversarios ac doctrinae suae impugnatores: verum &recentiori aetate extiterunt doctissimi viri, qui in ejus historia concinnanda egregiam navarunt operam. Testantur hoc labores doctissimorum virorum Huctii, Halloisii, Horbii aliorumque. His nunc accedit Ludovicus Ducinus ex Jesuitarum ordine Sacerdos, &aliis jam ingenii monumentis, praesertim historia Nefforianismi, nobis quoque commemorata, orbi erudito notus. Nam Origenismi historiam ita exhibet, ut quae tum de ipso Origene, tum ejus doctrina &controversiis super hanc motis, magnaque animorum contentione in Ecclesia agitatis, observatu digna occurrunt, velut per compendium exponat. Nos cum ipsa historia satis nota sit, hinc inde saltem nonnulla, quae observatu digniora fuerint visa, delibabimus. Lib. I. Primam contentionis inter Demetrium Alexandrinum Episcopum &Origenem coortae occasionem ab Episcopis Palaestinae subministratam fuisse docet, quippe qui Origeni, utut solum Catechistae, facultatem concionandi concesserint, quod ceteroquin Episcoporum munus erat proprium. Demetrium enim non tantum palam asseruisse, violatas eo ipso fuisse leges ecclesiasticas, sed ex eo statim tempore animum ab Origene alienum demonstrasse. An vero simul singulares Origenis opiniones tum observaverit, utauctum hinc ejus erga illum odium sit, Auctor definire non audet. Interim id certum putat, Origenem eo tempore suum de Principiis opus composuisse, erroribus variis conspersum, ita tamen inter se connexis &colligatis, ut ex uno prodire principio viderentur.